Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
44
1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.*In finem, etc. AUG. Epithalamium, id est, laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto, id est, sponsa et sponso, scribitur filiis Core, ut venerentur. Hic enim describitur per quem commutabuntur, quia laus sponsi et sponsæ hic cantatur. CASS. Propheta præconia Dei se eructaturum promittit.
2 [Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.Eructavit. AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Bonum. Quo omnia bona facta sunt. Dico. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat, ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus. Calamus. Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. Velociter. Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat.
3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum.Speciosus forma. CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit. Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum, qui dicit Deo hymnum. Dico opera. AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus. Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter: quia cito ventura quæ scribo. CASS. In labiis. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit.
4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.§Accingere. Ibid. Hic laudat eum a potestate; et tu talis accingere.
5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.**Specie tua et pulchritudine. Species ad humanitatem, in qua mundo apparuit; pulchritudo ad Deitatem, qua omnia decorat. Intende. Hominem pereuntem miseratus respice. Prospere. Liberans homines. Procede. De utero Virginis, ut sponsus: vel, ab his victis ad alios vincendos. Regna. In fide hominum tuam potentiam ostende, qui semper regnasti. Et per hoc, quia et per te, et per tuos veritatem doces, qua falsitatem nostram destruis. Et quia mansuetus ferendo malos, ut quando pro inimicis oravit, sic et sui: Et quia justitiam vitæ ostendit. Et quia deducet te inoffense per cursum totius vitæ, vel de populo ad populum Mirabiliter. Quia omnes mirabuntur, vel, quia miracula faciet.
6 Sagittæ tuæ acutæ: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.††Populi sub te cadent. AUG. Id est multi de suis inimicis supponent se sibi, et hoc ratione vel voluntate. Hoc est quod titulus dixit: Pro his qui commutabuntur ex filiis Core. In corda. CASS. Inimicorum tuorum, ut sint amici, sicut Saulus.
7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui.‡‡Sedes. Ibid. Hic a judicio: Sedes ad judicium pertinet. Virga. Ibid. Regula divinæ æquitatis, quæ vere recta et nunquam curvatur: hæc justos regit, iniquos percutit. AUG. Nemo sibi multum de misericordia præsumat, blandiatur: quia virga directionis, si alios regit, alios conterit: regit spirituales, conterit carnales.
8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.§§Dilexisti. Ibid. Vel, quia dilexisti justitiam, etc., reddita sunt hæc præmia, fecit te regem, dando nomen quod est super omne nomen. Et odisti. Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu. O Deus. AUG. Bis ponitur in Græco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit.
9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te***Myrrha, etc. CASS. Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. AUG. Myrrha et gutta. Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. Eburneis. HIER. In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. Filiæ regum. AUG. Terrenorum, non curantes honorem patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt.
10 filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.†††Astitit regina, etc. CASS. Hic ab uxore commendat sponsum. Varietate. Ibid. Etsi sit unitas in charitate, tamen auro, id est, doctrina Apostolorum, cocco martyrum, gemmis virginum, purpura pœnitentium ornatur.
11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.‡‡‡Audi, filia. CASS. Laus sponsæ summissior, sed quadruplex, a forma, a gloria, ab adolescentulis, a prole. AUG. Audi, filia. Alloquitur Propheta reginam, tanquam unus de patribus. Judæi viderunt et occiderunt, tu audi Evangelium, et credendo videbis Deum: hic per imaginem, in futuro per speciem. Vel, Audi prophetias, quæ incarnationem prædixerunt, et vide impletas.
12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.§§§Et concupiscet rex. CASS. Hic laudat eam a forma.
13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis.*Tyri. CASS. Per Tyrum, vicinam Judææ, gentes designantur; unde mulier Chananæa Ecclesiæ figura. CASS. Tyri, gentium, a parte totum. In muneribus. AUG. Ut se offerant, etc., usque ad gentes scilicet, quæ sunt in angustia peccatorum.
14 Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,Omnis gloria. CASS. A gloria sponsæ, ut supra a potestate sponsi. Ab intus. AUG. Vel intrinsecus. Sit ergo eleemosyna in occulto, ubi Deus videt. Vel non in circumcisione manufacta, sicut in veteri lege, sed in spiritualibus. Fimbriis. CASS. Finis vestis significat finem mundi vel hominis. Aureis. Non deauratis, ut supra, sed aureis, quia in fine tota perfectio est, ubi charitas invenitur plena.
15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam; proximæ ejus afferentur tibi.Adducentur regi. Ibid. Hic laudatur sponsa ab amicabus, ut supra a judicio. Ibid. Adducentur, oportuna prædicatione. Post eam. Ibid. Prius unitas dicitur, post enumeratio partium est distincta, cum dicitur: Virgines et proximæ.
16 Afferentur in lætitia et exsultatione; adducentur in templum regis.
17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.§Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Ibid. Vel pro antiquis patribus, idolorum cultoribus, nati sunt Apostoli, principes prædicationis. AUG. Vel post prophetas Apostoli, post Apostolos alii. Cantatur hic psalmus de festo beatæ Mariæ Virginis, quia quæ de Ecclesia generaliter hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus, quia ibi dicitur: Adducentur regi virgines. Et pro Apostolis, quia ubi dicitur: Nati sunt tibi filii. Item de nativitate Domini, quia ibi agitur de laude sponsi et sponsæ et de nuptiis Christi et Ecclesiæ, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione.
18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.]

<- PSALMORUM 43PSALMORUM 45 ->