Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
43
1 In finem. Filiis Core ad intellectum.[a]
2 [Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.[b]
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.[c]
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.[d]
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:[e]
8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.[f]
9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.[g]
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.[h]
12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.[i]
13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.[j]
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.[k]
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.[l]
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me:
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.[m]
18 Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.[n]
19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:[o]
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.[p]
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,[q]
22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.[r]
23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.[s]
24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?[t]
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.][u]

<- PSALMORUM 42PSALMORUM 44 ->