38
2 [Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.†Dixi: Custodiam vias meas, etc. AUG., CASS. Monet hic psalmus inter blasphemos, iniquos, et calumniosos linguæ continentiam, certamina, rixas, comprimere: hoc enim silentium multum est utile. CASS. Dixi: in corde deliberavi: ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. Vias HIER. Id est, actiones et verba. Ut non delinquam per fatua, vel otiosa. In lingua. AUG. Non frustra est lingua in verbo: quia facile labitur. Posui ori meo. Postquam transivi terrenas delectationes, etc., usque ad docens nos cavere hoc non imitari. CASS. Posui usque eo quod obmutui, etc., usque ad qui causam contentionis quærit.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.‡A bonis, et dolor meus, etc. ID. Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. AUG. Quod est, malis invitus silui, etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt.
4 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.§Concaluit cor meum intra me. AUG. Si damnabitur piger, etc., usque ad fit avarus dispensator.
5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.**Locutus sum. ID. Non auditori erudiendo, sed exauditori Deo, a quo intus audior. Et numerum dierum meorum. HIER. Numerus dierum, qui modo sunt, non est vere transilienti; hærenti autem esse videtur.
6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.††Ecce mensurabiles. CASS. Quasi, noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad hæc quæ reliquit, et comparat invicem. Et substantia, etc. AUG. Qui videt nihil esse hanc substantiam, etc., usque ad quæ ante te erit.
8 Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.§§Exspectatio. ID. Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.***Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. CASS. Non solum ab eis, ne revolvat in ea quæ transilivi, sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo: quia non accepit quod optat; perfectus, qui scit hoc ipsum quod sibi deficit.
10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;†††Obmutui. ID. Habitus opprobrio, etc., usque ad et necesse est, quia defeci. Amove a me plagas tuas. AUG. Quia tu fecisti me, noli exterminare; tantum cede ut producar; non ut comminuar
12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.§§§Et tabescere fecisti sicut araneam animam. ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen. AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.]*Exaudi orationem. CASS. Diapsalmus. Iter mala sæculi petit sibi adesse et peccata dimitti, ut prospero fine exeat. ID. Sed quia ego ista non peto, etc., usque ad movendam misericordiam. Ne sileas, quoniam advena ego sum. AUG. Jam apud te, sed adhuc inquilinus: quia hinc transiturus ad æterna, ubi non ero inquilinus. Advena apud te. CASS. Non in diaboli civitate, sed in tua receptus, de Babylonia ad Jerusalem translatus. Sicut omnes patres. Ne quis ab hac conditione putetur exceptus. Advena. Meum regnum pro tuo desero. Peregrinus. Adhuc non eligens mihi sedem hic. Remitte mihi. ID. Hic sibi petit dimitti, ut certus dijudicium perveniat.
<- PSALMORUM 37PSALMORUM 39 ->
- a In finem. AUG. Quia hic est de æterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. Idithun. ID. Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. CASS. In primis de continentia linguæ inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi hæc non sunt.
- b Dixi: Custodiam vias meas, etc. AUG., CASS. Monet hic psalmus inter blasphemos, iniquos, et calumniosos linguæ continentiam, certamina, rixas, comprimere: hoc enim silentium multum est utile. CASS. Dixi: in corde deliberavi: ubi sapientes prius deliberant, quam loquantur. Vias HIER. Id est, actiones et verba. Ut non delinquam per fatua, vel otiosa. In lingua. AUG. Non frustra est lingua in verbo: quia facile labitur. Posui ori meo. Postquam transivi terrenas delectationes, etc., usque ad docens nos cavere hoc non imitari. CASS. Posui usque eo quod obmutui, etc., usque ad qui causam contentionis quærit.
- c A bonis, et dolor meus, etc. ID. Annuntiandis, etc., usque ad id est, transilientium, locutus sum. AUG. Quod est, malis invitus silui, etc., usque ad et si actus transilientis aliquid sunt.
- d Concaluit cor meum intra me. AUG. Si damnabitur piger, etc., usque ad fit avarus dispensator.
- e Locutus sum. ID. Non auditori erudiendo, sed exauditori Deo, a quo intus audior. Et numerum dierum meorum. HIER. Numerus dierum, qui modo sunt, non est vere transilienti; hærenti autem esse videtur.
- f Ecce mensurabiles. CASS. Quasi, noto fine, et diebus qui sunt, attendit ad hæc quæ reliquit, et comparat invicem. Et substantia, etc. AUG. Qui videt nihil esse hanc substantiam, etc., usque ad quæ ante te erit.
- g Verum tamen. CASS. Videns adventum Christi, redit ad infirmitatem quam inter virtutes habet. AUG. Magna sunt quæ diximus et credimus; sed tamen non est illud æternum, sed universa vanitas. Et pro mutabilitate desiderans æternam, exprobrat humanæ vitæ, cui subest, quod dicit. Ne quis putet sanctos a tentationibus alienos. Vel, licet mensurabiles dies, licet substantia, nihil: tamen universa vanitas est in rationali creatura, quæ secundum diversos universam appetit creaturam. Verumtamen. Quamvis æternis inhio, etc., usque ad cujus conversatio in cœlis est. Omnis homo. AUG. Si malus, in sæcularibus vanus est; si bonus, cum Christo volenti esse, vana est vita. Verumtamen. AUG. Diapsalmus. Quomodo omnes sub vanitate et casu; et inde opponit se exspectare Dominum, et petit liberari. In imagine pertransit. ID. Quamvis ita studeat vanitati, etc., usque ad quia cum miseria et labore appetit terrena. Thesaurizat. ID. De cæteris vitiis elegit Propheta avaritiam, ad ostendendum quod intendit: ipsa enim est radix omnium malorum.
- h Exspectatio. ID. Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris.
- i Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. CASS. Non solum ab eis, ne revolvat in ea quæ transilivi, sed ab omnibus omnino. Imperfectus enim est homo: quia non accepit quod optat; perfectus, qui scit hoc ipsum quod sibi deficit.
- j Obmutui. ID. Habitus opprobrio, etc., usque ad et necesse est, quia defeci. Amove a me plagas tuas. AUG. Quia tu fecisti me, noli exterminare; tantum cede ut producar; non ut comminuar
- k Increpationibus propter iniquitatem. Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quæ sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. Corripuisti hominem. AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam præstat. Et talis dolor est præceptum, id est, vicem et imaginem præcepti habet.
- l Et tabescere fecisti sicut araneam animam. ID. Siccatam ab amore virtutum, et cognitionis. Sicut aranea texit inanem telam in congregatione temporalium. Vel, dum extrahit a se iniquitatem sicut aranea, egestione viscerum moritur. CASS. Vel, aranea tenue corpus hahet, nec in terra, sed in alto stat, telas egestione viscerum texit: sic anima conversi et afflicti terrena deserit, subtiles operationes timore Dei tabeficata perficit. Verumtamen. AUG., CASS. Licet increpetur, licet tabefiant, tamen humana infirmitate variis rebus confunditur, nisi qui Deum pura mente contemplatur.
- m Exaudi orationem. CASS. Diapsalmus. Iter mala sæculi petit sibi adesse et peccata dimitti, ut prospero fine exeat. ID. Sed quia ego ista non peto, etc., usque ad movendam misericordiam. Ne sileas, quoniam advena ego sum. AUG. Jam apud te, sed adhuc inquilinus: quia hinc transiturus ad æterna, ubi non ero inquilinus. Advena apud te. CASS. Non in diaboli civitate, sed in tua receptus, de Babylonia ad Jerusalem translatus. Sicut omnes patres. Ne quis ab hac conditione putetur exceptus. Advena. Meum regnum pro tuo desero. Peregrinus. Adhuc non eligens mihi sedem hic. Remitte mihi. ID. Hic sibi petit dimitti, ut certus dijudicium perveniat.