Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
33
1 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.*Psalmus David. AUG. Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem. Cum immutavit vultum Christus, id est, sacrificium, coram Judæis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: Et dabit illi Dominus sedem David, Ecclesia est regnum Patris.
2 [Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo.Benedicam. CASS. Psalmus secundus per alphabetum imperfectum, etc., usque ad glorificatur cum ipso.
3 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur.In Domino laudabitur anima mea. ID. Sua enim laus est prædicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur. Mansueti. Non docti, non jejunantes, quia sunt superbi: sed mansueti, quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti, non de sua intelligentia superbientes; non jugum Dei, indomitorum more, ferentes.
4 Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.§Magnificate Dominum. Spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit; unde vocat alios: Magnificate ut invitatos traheret, dicit, quæ inde bona sibi: Exquisivi Dominum. Ex omnibus. Non possunt particulatim dici quanta impetravit qui non aliud quam Deum quæsivit. Accedite. CASS. Jam particulatim de novo vultu admonet sanctos. Quasi, Magnificate: et si in primis in jucundum accedite. Vel, Magnificate, et quo ordine? ecce: Accedite per fidem. AUG. Accedite fide inhærendo, et duobus pedibus geminæ charitatis currendo. CASS. Præmissis laudibus, ad communionem hortatur. Non confundantur. AUG. Quidquid hic fiat justo, non erubescit, quia semper superior apud Deum: superbus vero in adversis erubescit, quia ad Deum non accessit.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.**Pauper. CASS. Iste spiritualis hic est, quia accedit et illuminatur, nec erubescet; quia, quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis sæculi in obitu, dum jam transit ad Deum.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.††Immittet Angelum. Accedite, et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo immittet Angelum, etc. AUG. Immittet Angelum. Alii interpretes sic transtulerunt: Circumdat Angelus Domini in gyro timentes eum. Angelus de cœlo, vel homo, qui est minister voluntatis Dei. Mendosi codices habent. Immittet Angelum Dominus.
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.‡‡Gustate et videte. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Gustate carnem et sanguinem Christi. Suavis est Dominus. ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam æternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix.
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.§§Omnes sancti ejus. CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem præsumat. Quoniam. AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Non est inopia. Quia etiam in præsenti habent quantum exigit natura.
11 Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.***Divites eguerunt et esurierunt. CASS. Quia fidem non habent. Esurierunt, quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, divites eguerunt, id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quærentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum.
12 Venite, filii; audite me: timorem Domini docebo vos.†††Venite, filii, audite me. Diapsalmus. Tractatis Ecclesiæ sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: Docebo vos, filios timorem Domini, ut rem utilem. CASS. Jam et incipientes monet a quibus abstineant.
13 Quis est homo qui vult vitam; diligit dies videre bonos?‡‡‡Dies videre bonos. Quia omnes fatentur se velle.
14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.§§§Prohibe. ID. Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quæ mox sequuntur linguæ motus. Prohibe qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere.
15 Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.*Diverte a malo. CASS. Hoc culpam vitat, etc., usque ad aliter in futuro non capietur.
16 Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.Oculi Domini, etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas, quia oculi. In preces. ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat.
17 Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.Memoriam. AUG. Ut nec mentio, etc., usque ad quæ admiserunt.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.§Juxta est Dominus. Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia juxta est; vel, est allusio ad clamorem.
20 Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.**Multæ tribulationes justorum. Sicut et in Novo Testamento, juxta est, et salvabit, quod necesse est, quia multæ tribulationes. CASS. Multæ; a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. Liberabit. AUG. Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter.
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.††Ossa. ID. Virtutes. Et unum, etc., ut nec patientia pereat.
22 Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent.‡‡Pessima. ID. Non modo mala, etsi in divitiis, et odoribus, et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis ad infernum trahit. Qui oderunt. Quorum? Non omnium, quia peccatores; sed eorum qui oderunt justum, qui justificat, id est, Christum, per quem qui non reconciliatur perit: sed redimet animas, secundum quas est mors pessima.
23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.]

<- PSALMORUM 32PSALMORUM 34 ->