Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
32
1 Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.[a]
2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.[b]
3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.[c]
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.[d]
5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.[e]
6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.[f]
7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.[g]
8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.[h]
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.[i]
10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.[j]
11 Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.[k]
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi.[l]
13 De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.[m]
14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:
15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.[n]
16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.[o]
17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.[p]
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:[q]
19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.[r]
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.[s]
21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.[t]
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.]

<- PSALMORUM 31PSALMORUM 33 ->