Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
3
1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.[a]
2 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;[b]
3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.[c]
4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.[d]
5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.[e]
6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.[f]
7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.[g]
8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.[h]
9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]

<- PSALMORUM 2PSALMORUM 4 ->