24
1 In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam:*In finem. Hier. Hic flagellatus pœnitens præponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. Ad te, Domine, levavi. AUG. Psalmus contra adversa sæculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit.
2 Deus meus, in te confido; non erubescam.†Confido. ID. Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis. Neque irrideant me inimici: et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit. Supervacue. ID. Quia omnia sunt vana et infructuosa quæ a Deo sunt aliena. Vias tuas, Domine, demonstra. CASS. Viæ sunt de ordine vitæ, etc., usque ad: Dirige, ad vitam pertinet, doce ad scientiam.
3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.‡Doce. AUG. Ipsam veritatem, ut quod credo intelligam, quia sustinui, et si hoc non sufficit: Reminiscere. Deus salvator meus. CASS. Duæ res sunt, quæ bonos faciunt, ut Deum salvatorem credamus, et patienter ejus retributionem exspectemus.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.§Reminiscere. ID. De peccatis prioribus et quæ quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. Miserationum. Miseratio proprie in bonorum exhibitione. Quæ a sæculo. AUG. Id est, ab initio sæculi sunt: non ergo in me fallat.
7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.**Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus.
8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.††Dulcis. ID. Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis. Rectus. Quia post misericordiam, etc., usque ad Dulcis, quia suavia dat; rectus, quia corrigit. Propter hoc. CASS. Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate. In via. Id est, fide, vel præceptis Dei. Vel in via hujus vitæ, ubi recte vivendum, dabit legem.
9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.‡‡In judicio. Dum punit, diriget ad meliora. Sed mansueti sint, qui corripiuntur: quod ex feris domiti, ut tolerent. Quia si mites, id est, lenis animi quasi naturaliter hoc habentes: docebit eos præcepta, pro quorum neglectu venerunt flagella.
10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.§§Misericordia et veritas. AUG. Quas autem vias docebit, etc., usque ad et deinde cavet severitatem judicis. Testamentum. CASS. Novum, quod egregie dicitur Testamentum, ubi clara et certa promissio hæreditatis quod et morte firmatur. Et Testamentum. Legis veteris, ubi fuerunt Prophetæ testes promissionum.
11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.***Propter nomen tuum, Domine. AUG. Id est, gloriam tuam, etc., usque ad et interpretantur mundi, qui se ab omni peccato mundos asserunt.
12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.†††Quis est homo? CASS. Hic agit de æternis; quomodo habentur, laborans et orans, ut et ipse, et totus Isræl ab his malis liberetur.
13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.‡‡‡Anima. ID. et si non statim, etc., usque ad quidquid alii faciant, etc. Semen. Hier. Bonum est, unde fructus colligitur. Firmamentum est. AUG. Videtur infirmorum esse timor, sed Dominus est firmamentum timentibus eum, et facit ut Testamentum ejus manifestetur illis. Oculi. Sal. Oculi sapientis in capite, id est, in corde ejus.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.§§§Unicus. ID. Unicus plus amatur, pauper plus doletur.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.*De necessitatibus. Id est, ab adversis, quæ necessaria sunt omnibus, qui pie in Christo vivere volunt.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.†Respice. AUG. Tot hominum perditio sine dolore, esse non potest, et ideo pro eis orat.
20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.‡Innocentes et recti adhæserunt. ID. Mali tolerati sunt; non adhæserunt.
22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.]§Isræl. AUG. Populum, quem ad tuam visionem præparasti.
<- PSALMORUM 23PSALMORUM 25 ->
- a In finem. Hier. Hic flagellatus pœnitens præponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. Ad te, Domine, levavi. AUG. Psalmus contra adversa sæculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit.
- b Confido. ID. Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis. Neque irrideant me inimici: et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit. Supervacue. ID. Quia omnia sunt vana et infructuosa quæ a Deo sunt aliena. Vias tuas, Domine, demonstra. CASS. Viæ sunt de ordine vitæ, etc., usque ad: Dirige, ad vitam pertinet, doce ad scientiam.
- c Doce. AUG. Ipsam veritatem, ut quod credo intelligam, quia sustinui, et si hoc non sufficit: Reminiscere. Deus salvator meus. CASS. Duæ res sunt, quæ bonos faciunt, ut Deum salvatorem credamus, et patienter ejus retributionem exspectemus.
- d Reminiscere. ID. De peccatis prioribus et quæ quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. Miserationum. Miseratio proprie in bonorum exhibitione. Quæ a sæculo. AUG. Id est, ab initio sæculi sunt: non ergo in me fallat.
- e Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus.
- f Dulcis. ID. Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis. Rectus. Quia post misericordiam, etc., usque ad Dulcis, quia suavia dat; rectus, quia corrigit. Propter hoc. CASS. Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate. In via. Id est, fide, vel præceptis Dei. Vel in via hujus vitæ, ubi recte vivendum, dabit legem.
- g In judicio. Dum punit, diriget ad meliora. Sed mansueti sint, qui corripiuntur: quod ex feris domiti, ut tolerent. Quia si mites, id est, lenis animi quasi naturaliter hoc habentes: docebit eos præcepta, pro quorum neglectu venerunt flagella.
- h Misericordia et veritas. AUG. Quas autem vias docebit, etc., usque ad et deinde cavet severitatem judicis. Testamentum. CASS. Novum, quod egregie dicitur Testamentum, ubi clara et certa promissio hæreditatis quod et morte firmatur. Et Testamentum. Legis veteris, ubi fuerunt Prophetæ testes promissionum.
- i Propter nomen tuum, Domine. AUG. Id est, gloriam tuam, etc., usque ad et interpretantur mundi, qui se ab omni peccato mundos asserunt.
- j Quis est homo? CASS. Hic agit de æternis; quomodo habentur, laborans et orans, ut et ipse, et totus Isræl ab his malis liberetur.
- k Anima. ID. et si non statim, etc., usque ad quidquid alii faciant, etc. Semen. Hier. Bonum est, unde fructus colligitur. Firmamentum est. AUG. Videtur infirmorum esse timor, sed Dominus est firmamentum timentibus eum, et facit ut Testamentum ejus manifestetur illis. Oculi. Sal. Oculi sapientis in capite, id est, in corde ejus.
- l Unicus. ID. Unicus plus amatur, pauper plus doletur.
- m De necessitatibus. Id est, ab adversis, quæ necessaria sunt omnibus, qui pie in Christo vivere volunt.
- n Respice. AUG. Tot hominum perditio sine dolore, esse non potest, et ideo pro eis orat.
- o Innocentes et recti adhæserunt. ID. Mali tolerati sunt; non adhæserunt.
- p Isræl. AUG. Populum, quem ad tuam visionem præparasti.