Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
22
1 Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit:*Psalmus David. CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. Dominus regit me. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo.
2 in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me;In loco pascuæ. CASS. Prima gratia, ocus pascuæ, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. Super aquam. Secunda gratia, aqua refectionis.
3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum.Animam meam. ID. Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit. Deduxit. ID. Quarta, quod super charitatis præcepta duxit. Super semitas. AUG. Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitæ arctiores sunt quam viæ.
4 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.§Nam et si. CASS. Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. Mecum es. AUG. In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. Virga tua. CASS. Sexta, correctio; vel virga districtio, quæ convertit vitia. Baculus gubernatio, quæ sustinet fideles.
5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est !**Parasti in conspectu. CASS. Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca cœlestis, de qua Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In conspectu meo mensam: etsi non impiorum. De hac dicitur: Sed isti ad mensam divitis, id est, Christi, scito et te similia debere præparare, id est, pati sicut ipse. Impinguasti: octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde cætera lætantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus. Et calix meus. Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. Meus, quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur.
6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.]††Et misericordia. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.

<- PSALMORUM 21PSALMORUM 23 ->