Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
21
1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2 [Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.[a]
3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.[b]
4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.[c]
5 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.[d]
6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.[e]
8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.[f]
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.[g]
11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu:[h]
12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.[i]
13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.[j]
14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.[k]
15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.[l]
16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.[m]
17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;[n]
18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.[o]
19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.[p]
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.
21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.[q]
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.[r]
25 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.[s]
26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.[t]
27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.[u]
28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:
29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.[v]
31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.][w]

<- PSALMORUM 20PSALMORUM 22 ->