Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
17
1 In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit:*Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit.
2 [Diligam te, Domine, fortitudo mea.
3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.Refugium. Ibid. Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit. Liberator, ut si potens, captum ab hostibus liberet. Protector, AUG. quia de me non præsumpsi, quasi cornu superbiæ contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me.
4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.Laudans invocabo. CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur.
5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.§Circumdederunt me. Ibid. In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt.
6 Dolores inferni circumdederunt me; præoccupaverunt me laquei mortis.**Dolores inferni. Gentiles in inferno debito dolore torquendi. Præoccupaverunt me laquei mortis, sequitur:
7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
8 Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis.††Commota est. Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. De templo. CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. Commota est. AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta, etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus.
9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo.
10 Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.‡‡Cœlos. Ibid. Id est, prædicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias. Descendit, etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam. Caligo: tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt.
11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum.§§Et ascendit. Facit enim quosdam plenos scientia, in quibus supereminet, quorum celeritatem intellectus transcendit: tenebrosis autem latenter utitur: unde, Virga furoris mei Assur, ipse vero non cognovit, sed sui cognoscunt. Volavit super pennas vento. Ventos, quibus nihil est velocius, superat fama ejus, ut dum mox natus, magis per stellam nuntiatus est.
12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.***Tenebras. AUG. Obscuritates sacramentorum, vel, in his tenebris, ubi videntes per fidem ambulamus, et non per speciem Matth. 2.. Non per cœlos. CASS. Descendit et ascendit II Cor. 5., sed per nubes æthereas quod in Hebræo, id est, per prophetas in quibus obscura doctrina sit, sed per nubes quæ non ætheris, id est, Apostoli præfulgidæ sunt in cognitione ejus, id est, vicinius contemplantes.
13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis.†††Grando. AUG. Objurgationes, quæ dura corda feriunt, sed si ignis charitatis resolvit, in miti animo fit aqua satians [alias saliens]. Et carbones, quia illo igne tenebrosa corda accensa reviviscunt.
14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.‡‡‡Intonuit. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui.
15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.§§§Et misit. Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus.
16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.*Et apparuerunt fontes. Christo veniente, patuit quod obscuritas divini tegebat eloquii. Ab increpatione. Conversio ad Deum: quasi cum gratiarum actione, quia per prædicationem increpabat peccantes, et inspirabat ut timerent iram futuram. Misit. Ibid. Hucusque de adventu Domini, hinc de temporibus Christianis. Misit Pater Christum. Accepit me. Ecclesiam sponsam. De aquis. Ibid. Baptismi. Vel misit Spiritum, qui est donum. De alto, quia æqualis Patri et Filio. Accepit, quasi fugativam. Assumpsit, in altitudinem virtutis et boni operis.
17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis.
18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me;De inimicis meis. AUG. Id est, vitiis, quæ super omnes inimicos plus nocent. Et ab his qui, etc. Id est exterioribus inimicis hominibus, scilicet et dæmonibus quod necesse est, quia confortati secundum quid. Ecce prævenerunt, id est, prævaluerunt. Per hoc magis eripit, quia illi sunt confortati; cum enim affligitur Ecclesia, magis crescit.
19 prævenerunt me in die afflictionis meæ: et factus est Dominus protector meus.
20 Et eduxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me,In latitudinem. Ibid. Per sævitiam malorum, crescit Ecclesia numero et merito. Salvum me fecit, quod ad fidem venit. Quoniam voluit me. AUG. Id est, gratis elegit.
21 et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:§Et retribuet secundum justitiam bonæ voluntatis. Et secundum puritatem manuum Ibid. opera, quæ sunt post prima beneficia Dei, scilicet fidem et charitatem, quæ gratuito sine præcedenti merito Deus præstat.
22 quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo;**Quia custodivi. Ibid. Vel ita continuando cum præcedente versu, etc., usque ad et sicut cœpi, ero immaculatus, unde in futuro retribuet.
23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
24 Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea.††Cum eo, ei, adhærens. Et observabo, ne iterum cadam. Ab iniquitate, quæ est mors beati.
25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.‡‡Et retribuet. CASS. Dupliciter Deus retribuit: hic in præsenti, ut justus justificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, unde hic dicit: Cum sancto sanctus, etc., et in futuro præmium bonis, et pœnam malis, unde ibi: Quoniam tu populum humilem, etc., quasi, ita hic: quia in futuro tu populum humilem salvum facies. AUG. Et tribuet: jam non solum propter latitudinem fidei quæ per dilectionem operatur, sed propter longanimitatem retribuet mihi. In conspectu: hoc justis convenit, ut sicut illi Deum semper contuentur, ita Deus eos jugiter respiciat.
26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,§§Cum sancto. CASS. Dixerat, retribui secundum justitiam, etc., usque ad quia tu, Domine, populum humilem salvum facies. Et oculos superborum humiliabis. AUG. Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. Quoniam tu illuminas. Quod enuntiavit de electis et sanctificatis, orat nunc de aliis.
27 et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
28 Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas.***Lucernam. Ibid. Fuerunt prædicatores, in quibus lux, id est, cognitio veritatis, qua illuminaverunt alios, unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Tenebras. AUG. eos, qui adhuc sunt in tenebris. Meas. Prædestinatione.
30 Quoniam in te eripiar a tentatione; et in Deo meo transgrediar murum.†††In Deo meo. CASS. Deus enim meus, est via, qua itur ad cœlum, impolluta. Vel, via qua venit in mundum sancta et immaculata Virgo. Et quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est, utile et honestum: ut sapiens, quidquid dicit, prius apud se dijudicat. Transgrediar. Ibid. Diruere non penitus potest homo, sed ope Dei transit murum obstaculum peccatorum.
31 Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se.‡‡‡Deus meus. Ibid. Et continuando sequitur: Eripies me de contradictionibus populi. Cætera interponit ad commendationem. Eloquia. Igne examinationis probantur. Omnium. Ibid. Nullus excipitur, nisi qui sperare non vult.
32 Quoniam quis deus præter Dominum? aut quis deus præter Deum nostrum?§§§Quoniam quis. Ibid. Deus dico: quia quis est alius Deus, nisi qui et Dominus in rebus est? Et quia in Judæa notus, non dii gentium; hæc contra paganos, qui multos sibi fingunt.
33 Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam;*Deus qui. Ibid. Adhuc præter communia, commendat per specialia, quia tertio Christus de virtute et potentia sua commendatur. Præcinxit. Ibid. Id est, perarmavit. Vel a similitudine currentis. Vel, dignitatem notat et fortitudinem, quod ei convenit, qui potestate sua judicabit populum, vel mundum. Immaculatam, sine peccato. Cervus spinas et hiantia loca transilit, sic Christus spinas et foveas peccatorum: et sicut cervus alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit.
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me;
35 qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,Qui docet: ab imminentibus insidiis cautum facio. Manus, opera vel voluntates. Ad prælium, contra diabolum. Ut arcum, etc., similitudine rei quæ non est, id est, irremissibilem fortitudinem. Brachia. Christi prophetæ, et apostoli, per quos operatur: qui arcus æreus, quia prædicando non mollescunt, sed, semper fortes, verba salutis jaculantur.
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.Protectionem salutis. Non ut nihil patiar, quod tamen est ad profectum. Tribulatio est correctio, et doctrina, et dilatatio, et confirmatio.
37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.§Dilatasti AUG. Ne impediant carnales angustiæ, quia latam fecisti charitatem hilariter operantem, etiam de his quæ sunt sub me, scilicet de mortalibus rebus et membris.
38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar donec deficiant.**Persequar. CASS. Arguendo, diversis afflictionibus fatigando.
39 Confringam illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos.
40 Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.
41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret; ad Dominum, nec exaudivit eos.
43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos.††Et comminuam. AUG. Ecce eadem operatio Patris et Filii. Supra ait: Disperdidisti, Pater, et jam ait comminuam, id est, auferam virtutes, ut post cedant omni vento doctrinæ.
44 Eripies me de contradictionibus populi; constitues me in caput gentium.‡‡Eripies. CASS. De illis ira: Sed eripies me, depressio Judæorum, et exaltatio gentium.
45 Populus quem non cognovi servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi.
46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.§§Filii. Judæi quos enutrivi, facti alieni: Mentiti sunt mihi, ad honorem meum. Inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis, sequentes potius suas traditiones quam Dei.
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.***Vivit. Ibid. Quarto exsultans Ecclesia summatim munera Dei laudat. Vel vivit, quia vivificat. Benedictus, quia omnia benedicit. Et exaltetur Deus salutis. AUG. Non terreno more de Deo salutis meæ sentiam, nec ipsam salutem terrenam, sed in excelso de illo sperabo.
48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis.†††Vindictas. CASS. Pia vindicta, dum rebellis subditur. Iracundis. Major gloria est a ferventibus malis liberare.
49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me; a viro iniquo eripies me.
50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam;
51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.]‡‡‡Magnificans, salutes. Deus qui magnificat: Faciens, Deus qui facit.

<- PSALMORUM 16PSALMORUM 18 ->