147
1 Alleluja. [Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.*Alleluia. Psalmus iste facit amorem futuræ Jerusalem. Aggæi et Zachariæ dicitur, qui in captivitate reparationem Jerusalem prophetaverunt, quæ, ut Jeremias prædixit, post septuaginta annos facta est, id est, post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur. Lauda, Jerusalem. CASS. Totus hic psalmus potentiam Dei prædicat. Primo, dicit bona futuræ Jerusalem, secundo, dicit quæ bona hic dantur sanctis, ibi: Qui emittit. AUG. In captivitate adhuc constitutus propheta, etc., usque ad qui audivimus sic ructantem.
2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te.†Confortavit seras portarum tuarum. AUG. Nota clausam esse janam januam admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus, ut nemo jam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis: clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exiit unde doleat; nemo intrat quem timeat, unde sint scandala. scandala.
3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.‡Adipe frumenti. ID. Pane qui de cœlo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est.
6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?††Mittit sicut bucellas, etc. Alias, ut frusta panis, ut pascant alios, ut prædicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: Multi unus panis sumus in Christo I Cor. 10.. Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat, Ante faciem ejus Dei quis sustinebit? Alias, subsistet. AUG. Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Rom. 7. Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei emittat verbum suum.
7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.‡‡Emittet verbum suum, et liquefaciet eam. CASS. Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis unde bibant, juxta illud: Omnes sitientes, venite ad aquas Isa. 55..
8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.§§Jacob... Isræl. AUG. Vel idem significatur per Isræl, etc., usque ad quia non fuit missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Judicia sua. ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.
9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.]
<- PSALMORUM 146PSALMORUM 148 ->
- a Alleluia. Psalmus iste facit amorem futuræ Jerusalem. Aggæi et Zachariæ dicitur, qui in captivitate reparationem Jerusalem prophetaverunt, quæ, ut Jeremias prædixit, post septuaginta annos facta est, id est, post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur. Lauda, Jerusalem. CASS. Totus hic psalmus potentiam Dei prædicat. Primo, dicit bona futuræ Jerusalem, secundo, dicit quæ bona hic dantur sanctis, ibi: Qui emittit. AUG. In captivitate adhuc constitutus propheta, etc., usque ad qui audivimus sic ructantem.
- b Confortavit seras portarum tuarum. AUG. Nota clausam esse janam januam admissis prudentibus, et exclusis fatuis virginibus, ut nemo jam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis januis: clausa enim janua Jerusalem secure laudat, quia nemo exiit unde doleat; nemo intrat quem timeat, unde sint scandala. scandala.
- c Adipe frumenti. ID. Pane qui de cœlo descendit: in mundo carne clausus est, sola fide cognitus, tunc videbitur sicut est.
- d Qui emittit eloquium suum. Secunda pars subdit quæ munera hic dantur electis, per quæ veritas futuri potest agnosci. Terræ. AUG. Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terræ, qua gravamur et impedimur a reditu, ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo, non deserit, sed manna qui emittit eloquium, etc. Velociter currit. AUG., CASS. Vel usque in velocitatem, id est, a Deo, ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox verbum, velox sit velocitate, qua plus vel minus participat: sed ipsa velocitate, qua cætera dicuntur velocia, nihil est velocius. Et item quod velox est, ut equus alicui est, non ubique: velocitas vero ipsa ubique est, non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, ubique esse per seipsum. Hæc est sapientia, quæ attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate. Sed et de sapientiæ spiritu dicitur, actus mobilis, certus, incoinquinatus; hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclausa teneatur. Sed quis ista sufficit cogitare? Est tamen spes ad capiendum verbum, quia prædestinavit nos.
- e Qui dat nivem, etc. AUG. Terræ. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad pœnitentiam, nebulam sicut cinerem spargit. ID. Nebulam sicut cinerem spargit, etc. Cinis ad pœnitentiam pertinet, etc., usque ad et qui prædestinavit et ad pœnitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quædam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Crystallum suam, etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur.
- f Mittit sicut bucellas, etc. Alias, ut frusta panis, ut pascant alios, ut prædicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: Multi unus panis sumus in Christo I Cor. 10.. Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat, Ante faciem ejus Dei quis sustinebit? Alias, subsistet. AUG. Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Rom. 7. Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei emittat verbum suum.
- g Emittet verbum suum, et liquefaciet eam. CASS. Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis unde bibant, juxta illud: Omnes sitientes, venite ad aquas Isa. 55..
- h Jacob... Isræl. AUG. Vel idem significatur per Isræl, etc., usque ad quia non fuit missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Judicia sua. ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.