Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
145
1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.[a]
2 [Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,[b]
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.[c]
4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.[d]
5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:[e]
6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.[f]
7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;[g]
8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.[h]
9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.[i]
10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.][j]

<- PSALMORUM 144PSALMORUM 146 ->