Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
140
1 Psalmus David. [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.[a]
3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.[b]
4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.[c]
5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:[d]
6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.[e]
7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.[f]
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.[g]
9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.[h]
10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.][i]

<- PSALMORUM 139PSALMORUM 141 ->