139
1 In finem. Psalmus David.*In finem Psalmus David. ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus.
2 [Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.†Eripe me, Domine, ab homine. CASS. Prius proponit, qui hostes, quæ mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Dixi Domino: Tertio, quæ sint mala inimicorum aperit, ibi, Caput. Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. A viro iniquo. AUG. Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, Ab homine malo, quasi exponens, subjunxit, A viro iniquo.
3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.‡Qui cogitaverunt. CASS. Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde præmittit, dicens, Qui cogitaverunt, quasi diceret, Eripe me a populo malorum. AUG. Qui etsi in labiis plerumque bona prætendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde.
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.§Acuerunt. Qualiter in lingua persequuntur, ostendit. Sicut serpentis. ID. In serpente est astutia et dolus nocendi: ideo et serpit, non habens pedes, ut non audiatur, cum venit; lenis est ejus tractus, sed non rectus: sic mali serpunt ad nocendum, sub levi tractu habentes occultum venenum, unde subdit, Venenum aspidum sub labiis eorum.
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:**Custodi me, Domine. CASS. De persecutione, quæ fit manu, id est, opere, subdit. Custodi me, quia per multa fallit, quæ nequit præcavere.
6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.††Superbi. AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. Et funes extenderunt in laqueum, etc. Unde Isaias: Væ his qui trahunt peccata sicut vestem longam, quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores.
7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.‡‡Dixi Domino. ID. Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter tot et tanta mala? Dixi Domino: Deus meus. Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. ID. Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine.
8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.§§Virtus salutis meæ obumbrasti super caput meum. ID. Qui das vires salutis meæ, etc., usque ad quantumcunque sæviat hostis.
9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.***Non tradas me, Domine, a desiderio. ID. Diabolus proponit lucrum, etc., usque ad nisi ex tuo desiderio.
10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.†††Caput circuitus. CASS. Diapsalma. Tertia pars, ubi dicit, quæ sint mala inimicorum. AUG. Quasi dicat, Me tegit umbra tua, etc., usque ad vel de assertione superantur. Labor labiorum ipsorum operiet eos. CASS. Id est, falsa et mendax assertio eorum, operiet eos, quia de sua falsa assertione superantur.
11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.‡‡‡Cadent super eos. AUG. Vel carbones ignis in terra, etc., usque ad unde Apostolus: Aliis sumus odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem II Cor. 2.
12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.§§§Vir linguosus. ID. Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas. Injustum, etc., in interitu. Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti, tamen confitebuntur inter gravia, quod laudabilius: Et habitabunt, ideo nil timetur in mundo.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.]*Verumtamen. CASS. Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint, et de inimicis vindicati, non tamen sibi dant, sed Deo, unde, et habitabunt cum eo. Habitabunt cum vultu tuo. Quia Deum, sicut est, videbunt.
<- PSALMORUM 138PSALMORUM 140 ->
- a In finem Psalmus David. ID. Conquestio, gemitus, oratio corporis Christi inter malos constituti, nondum habentis in re, sed in spe bonum, ubi est plena exsultatio. Monet ut contra mala sæculi Deum oremus.
- b Eripe me, Domine, ab homine. CASS. Prius proponit, qui hostes, quæ mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Dixi Domino: Tertio, quæ sint mala inimicorum aperit, ibi, Caput. Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. A viro iniquo. AUG. Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, Ab homine malo, quasi exponens, subjunxit, A viro iniquo.
- c Qui cogitaverunt. CASS. Qualiter mali persequuntur exsequitur, impugnant enim bonos tribus modis, scilicet linqua, manu et corde: et de corde præmittit, dicens, Qui cogitaverunt, quasi diceret, Eripe me a populo malorum. AUG. Qui etsi in labiis plerumque bona prætendant, tamen cogitaverunt iniquitatem in corde.
- d Acuerunt. Qualiter in lingua persequuntur, ostendit. Sicut serpentis. ID. In serpente est astutia et dolus nocendi: ideo et serpit, non habens pedes, ut non audiatur, cum venit; lenis est ejus tractus, sed non rectus: sic mali serpunt ad nocendum, sub levi tractu habentes occultum venenum, unde subdit, Venenum aspidum sub labiis eorum.
- e Custodi me, Domine. CASS. De persecutione, quæ fit manu, id est, opere, subdit. Custodi me, quia per multa fallit, quæ nequit præcavere.
- f Superbi. AUG. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit: inde est quod et justos se dicunt et nolunt confiteri; omnis superbus etiam invidus est, sicut diabolus, qui invidit homini, quod perdidit. Et funes extenderunt in laqueum, etc. Unde Isaias: Væ his qui trahunt peccata sicut vestem longam, quia addunt peccata peccatis, etc., usque ad et mittatur in tenebras exteriores.
- g Dixi Domino. ID. Diapsalma. Secunda pars, quod auxilium contra mala, quasi dicat, tot modis mali impugnant, et quod est remedium inter tot et tanta mala? Dixi Domino: Deus meus. Magna fiducia, etsi omnium Deus, proprie tamen eorum qui eo fruuntur. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. ID. Vox hominum et anima eorum, etc., usque ad non ut homines Domini, qui emunt saccello, tu sanguine.
- h Virtus salutis meæ obumbrasti super caput meum. ID. Qui das vires salutis meæ, etc., usque ad quantumcunque sæviat hostis.
- i Non tradas me, Domine, a desiderio. ID. Diabolus proponit lucrum, etc., usque ad nisi ex tuo desiderio.
- j Caput circuitus. CASS. Diapsalma. Tertia pars, ubi dicit, quæ sint mala inimicorum. AUG. Quasi dicat, Me tegit umbra tua, etc., usque ad vel de assertione superantur. Labor labiorum ipsorum operiet eos. CASS. Id est, falsa et mendax assertio eorum, operiet eos, quia de sua falsa assertione superantur.
- k Cadent super eos. AUG. Vel carbones ignis in terra, etc., usque ad unde Apostolus: Aliis sumus odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem II Cor. 2.
- l Vir linguosus. ID. Quisquis vult dirigi, etc., usque ad de exterioribus necessitas, non voluntas. Injustum, etc., in interitu. Quod non fit inopi, qui, si capitur malis, non tamen in interitum; flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti, tamen confitebuntur inter gravia, quod laudabilius: Et habitabunt, ideo nil timetur in mundo.
- m Verumtamen. CASS. Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint, et de inimicis vindicati, non tamen sibi dant, sed Deo, unde, et habitabunt cum eo. Habitabunt cum vultu tuo. Quia Deum, sicut est, videbunt.