Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
138
1 In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me;[a]
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:[b]
4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.[c]
5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.[d]
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.[e]
7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?[f]
8 Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.[g]
9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,[h]
10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.[i]
11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.[j]
12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.[k]
13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ.[l]
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.[m]
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ.[n]
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.[o]
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.[p]
19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:[q]
20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?[r]
22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.]

<- PSALMORUM 137PSALMORUM 139 ->