Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
134
1 Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:[a]
2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.[b]
4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israël in possessionem sibi.[c]
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.[d]
7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.[e]
8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.[f]
9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:[g]
11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:[h]
12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.[i]
13 Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.[j]
14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.[k]
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.[l]
16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.[m]
17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.[n]
19 Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.[o]
20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.][p]

<- PSALMORUM 133PSALMORUM 135 ->