Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
13
1 In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.*Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus.
2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.Dominus de cœlo. Ibid. Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. AUG. De cœlo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de cœlo, per animas sanctas, quæ sunt cœlum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de cœlo, id est, secreto divinæ mentis. CAS. Vel de æqualitate Dei Patris. Si est intelligens. Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: Omnes declinaverunt, etc.
3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.Sepulcrum. Ibid. Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc. Sepulcrum. Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, Nonne cognoscent, etc., non esse de Hebræo, etc., usque ad eos non habet. Contritio AUG. Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro. CASS Via impiorum, etc., usque ad: Timor Dei ante oculos, etc.
4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?§Nonne cognoscent. Minatur judicium impiis.
5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.**Dominum non, etc. AUG. Non enim vere hunc invocant, qui Deo displicentia amant
6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.††Consilium inopis. CASS. Invectio in Judæos, etc., usque ad, id est, de Judæis procedens, etc.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.]‡‡Quis dabit ex Sion, etc. CASS. Postremo Judæorum conversio prædicitur, quæ fiet cum plenitudo gentium intraverit. Cum averterit. Pro Judæis etiam hoc testimonium Isaiæ ponit Apostolus: Veniet ex Sion qui avertit captivitatem, vel impietatem a Jacob.

<- PSALMORUM 12PSALMORUM 14 ->