128
1 Canticum graduum. [Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël;*Canticum graduum. ID. Undecimus gradus, etc., usque ad ponitur læta conclusio cum certitudine veniæ, ibi, Speret Isræl in Domino. De profundis. AUG. Qui sentit se in profundo, etc., usque ad sicut dicit Scriptura: Peccator, cum venerit in profundum vitiorum, contemnit.
2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.†Quis sustinebit. ID. Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod præsumit de justitia sua. Præsumat ergo de Dei misericordia, Quia apud eum propitiatio, unde subdit:
4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.‡Quia apud te propitiatio est. Quasi: Qua spe clamas? Quia est in te misericordia quod ita ait: Vel ita junge. AUG. Nullus potest sustinere, etc., usque ad una ergo est spes: Quia apud te propitiatio est, etc., Propter legem tuam, ID. legem misericordiæ sustinui, etc., usque ad et hanc legem dedisti in ipsa necessitate.
5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:§Matutina. ID. Speret vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem speret. A custodia matutina, etc., usque ad inde in lege caput et cauda hostiæ Domino offerebantur. Speret Isræl in Domino. CASS. Secunda pars, ubi læta conclusio: Securus de se, prædicat, ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima speravit, similiter speret Isræl.
7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.]**Et ipse redimet Isræl ex omnibus iniquitatibus ejus. ID. Hic dixit jam quid sit facturus ille, quem dixit misericordem et copiosum.
<- PSALMORUM 127PSALMORUM 129 ->
- a Canticum graduum. ID. Undecimus gradus, etc., usque ad ponitur læta conclusio cum certitudine veniæ, ibi, Speret Isræl in Domino. De profundis. AUG. Qui sentit se in profundo, etc., usque ad sicut dicit Scriptura: Peccator, cum venerit in profundum vitiorum, contemnit.
- b Quis sustinebit. ID. Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur, omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur. Non est castum cor, quod præsumit de justitia sua. Præsumat ergo de Dei misericordia, Quia apud eum propitiatio, unde subdit:
- c Quia apud te propitiatio est. Quasi: Qua spe clamas? Quia est in te misericordia quod ita ait: Vel ita junge. AUG. Nullus potest sustinere, etc., usque ad una ergo est spes: Quia apud te propitiatio est, etc., Propter legem tuam, ID. legem misericordiæ sustinui, etc., usque ad et hanc legem dedisti in ipsa necessitate.
- d Matutina. ID. Speret vigilia matutina, qui non aliud a Deo quam immortalitatem speret. A custodia matutina, etc., usque ad inde in lege caput et cauda hostiæ Domino offerebantur. Speret Isræl in Domino. CASS. Secunda pars, ubi læta conclusio: Securus de se, prædicat, ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima speravit, similiter speret Isræl.
- e Et ipse redimet Isræl ex omnibus iniquitatibus ejus. ID. Hic dixit jam quid sit facturus ille, quem dixit misericordem et copiosum.