Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
127
1 Canticum graduum. [Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.*Canticum graduum. CASS. Decimus gradus, ut qui caste timet, pro eo omnia ferat, quod nunc expedit Ecclesiæ inter malos. Sæpe expugnaverunt. AUG. Mali, etsi audiunt verbum Dei, etc., usque ad quod tot malos ferant. CASS. Ostendens primo quæ tulerit, consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium, ibi, Dominus justus. Sæpe expugnaverunt. Quasi: O filii, nolite mirari ad ista, etc., usque ad quia crescit Ecclesia in adversis.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.Etenim non potuerunt mihi. AUG. Scilicet prævalere, ut me traherent in consensum peccati.
3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.Supra dorsum. CASS. Quod mali nequeunt publice omnibus, occulte singulis tentant suadere, ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur. Prolongaverunt iniquitatem. Alias, longe a me fecerunt injustitiam suam. AUG. Qui etsi mali cum bonis in sæculo, si etiam in Ecclesia sint: ne quis tamen putet iniquitatem juxta justitiam, etsi eos porto, tamen longe est a me eorum iniquitas, ne quis ergo timeat mistos sibi malos, qui longe sunt. Dominus justus. CASS. Secunda pars, ubi agit de reprobatione persequentium.
4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.§Qui oderunt Sion. ID. Quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam. Fiant sicut fenum tectorum. CASS. Feno tectorum mali comparantur, etc., usque ad sed in neutro fructus est malis. GREG. Ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, etc., usque ad quasi viriditatis speciem amittit, etc.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
6 Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israël.]**Quod priusquam evellatur. AUG. Nondum finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis. Et non dixerunt. CASS. Mos inter Hebræos erat ut viator operantibus benediceret: unde hic dicitur e contrario, quia inaniter operantibus benedictio nulla datur. Et non dixerunt. Quos non colligent angeli, quibus non prædicaverunt apostoli. Et hoc est quod ait: AUG. Et non dixerunt, etc. Maxime Judæis, mos erat quibuscunque operantibus dicere: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine, etc. CASS. Bonis benedicunt, non in suo, sed in nomine Domini: a quo omnia, non ab eis.

<- PSALMORUM 126PSALMORUM 128 ->