Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
125
1 Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.*Canticum graduum Salomonis. CASS. Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judæorum et gentium construxit. AUG. Hic additur Salomonis, quia is ædificavit templum, in figura pacifici Christi, qui ædificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, Nisi Dominus ædificaverit. In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum ædificavit. CASS. Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod ædificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quæ sit hæreditas, et quomodo collecta, ibi, Ecce hæreditas. Nisi Dominus. ID. Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas ædificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod ædificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim læti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est præsumendum alicui. Domum. AUG. Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando sæculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Laboraverunt. ID. Omnes in hac ædificatione laborant, qui in Ecclesia prædicant verbum Dei. Civitatem. CASS. De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit præsumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quæ de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.Ante lucem. AUG. Si surgitis antequam lux surgat; lux est Christus, post quem surgendum est, non ante; ut ille facit, qui se ei præponit: volens hic esse altus, ubi ille humilis fuit: ut et filii Zebedæi: sed resurrectio, id est, exaltatio sequitur sessionem, id est humiliationem, ut lux nostra Christus post mortem surrexit altus. Sederitis. Sessio aliquando significat honorem judicandi, hic autem humiliationem. Manducatis panem doloris. AUG. Manducat panem doloris, qui gemit in hac peregrinatione, id est, in valle plorationis de afflictione se reficit, dicens: Factæ sunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte Psal. 41.. Somnum. CASS. Mortem temporalem, in qua secura pausatio.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes.Ecce hæreditas. ID. Secundo, quæ hæreditas et quomodo collecta. Quasi diceret, dilecti post somnum surgent. Fructus ventris. AUG. Venter Ecclesiæ, etc., usque ad quia omnes acquisivit per obedientiam passionis, unde postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2..
4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.§Sicut sagittæ. ID. Sed unde facta est tanta hæreditas, quia potens Dominus, dum fortiter sagittas, apostolos, de arcu sacræ Scripturæ excussit, usque ad fines terræ pervenerunt illæ excussæ, sic sunt autem filii excussorum, quomodo illi excussi. Filii excussorum. ID. Filii apostolorum; quibus dictum est, Excutite pulverem de pedibus vestris Matth. 18.. Sed ita videntur, etc., usque ad qui manu Dei missi sunt usque ad fines terræ.
5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.]

<- PSALMORUM 124PSALMORUM 126 ->