122
1 Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.*Canticum graduum. CASS. Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse præsumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat. Ad te levavi. ID. Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. AUG. Ad te levavi. Quo levaret, nisi quo ascendens tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. Levavi. Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam.
2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.†Ecce sicut oculi, etc. CASS. Servus levat oculos in manus Domini, quando eget vel quando vapulat, quia utrumque in Domini potestate. Sicut oculi ancillæ. AUG. Servus est populus; Dominus, Christus; Ancilla, Ecclesia; domina, Dei virtus, et Dei sapientia. Et si jam filii et amici per gratiam, servi tamen sumus per creaturam, quia omnis creatura Deo servit. CASS. Dat similitudinem de servo et ancilla, domino et domina, ne femineus et debilior sexus se exceptum putet.
3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;‡Miserere. ID. Secunda pars, ubi precatur misericordiam contra insultantes. Servus qui vapulat, levatis oculis ad Deum, erumpit in necessariam vocem: Miserere. Repleti sumus. Ut cum dicitur. Quid credis, insane, vides quod credis? Reversus est ne aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce, quod ego amo, video et fruor.
4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.]
<- PSALMORUM 121PSALMORUM 123 ->
- a Canticum graduum. CASS. Quartus gradus, inter quaslibet angustias constanter de Domino esse præsumendum, donec misertus exaudiat. Qui supra ad montes, nunc ad Deum oculos levat. Ad te levavi. ID. Primo vox tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia; secundo, precatur misericordiam contra insultantes. AUG. Ad te levavi. Quo levaret, nisi quo ascendens tendebat? non se attendit iste, ut superbus, qui sibi placet: nam qui sibi displicet, hic talis Deo placet; et cui Deus placet, ipse sibi displicet. Levavi. Ascensus ergo est in affectu, etc., usque ad sed qui peregrinatur et desiderat patriam.
- b Ecce sicut oculi, etc. CASS. Servus levat oculos in manus Domini, quando eget vel quando vapulat, quia utrumque in Domini potestate. Sicut oculi ancillæ. AUG. Servus est populus; Dominus, Christus; Ancilla, Ecclesia; domina, Dei virtus, et Dei sapientia. Et si jam filii et amici per gratiam, servi tamen sumus per creaturam, quia omnis creatura Deo servit. CASS. Dat similitudinem de servo et ancilla, domino et domina, ne femineus et debilior sexus se exceptum putet.
- c Miserere. ID. Secunda pars, ubi precatur misericordiam contra insultantes. Servus qui vapulat, levatis oculis ad Deum, erumpit in necessariam vocem: Miserere. Repleti sumus. Ut cum dicitur. Quid credis, insane, vides quod credis? Reversus est ne aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce, quod ego amo, video et fruor.