Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
121
1 Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.[a]
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.[b]
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.[c]
6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.[d]
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.[e]
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.][f]

<- PSALMORUM 120PSALMORUM 122 ->