120
1 Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.*Canticum graduum. CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. Levavi oculos. ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat.
2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.†Neque dormitet. AUG. Si dormit in te fides, dormit in te Christus. CASS. Dicitur hoc humana consuetudine; ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur.
4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.[c]
5 Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.§Dominus custodit. CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quæreret, Quis est ille custos? subdit, Dominus custodit, etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi.
6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.**Per diem sol non uret te, neque luna per noctem, etc. ID. Deus est sol, etc., usque ad vel luna, id est Ecclesia, non permittet uri nocte tribulationis. HIER. Vel per diem accipiuntur prospera, etc., usque ad ita nunc in prosperis et in adversis nos servat.
7 Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.††Dominus custodiat introitum tuum. CASS. Cuncta concludit, bonis initiis bonos exitus adjungat. AUG. Dominus custodiat introitum tuum. Intrantes custodit, etc., usque ad jam in æternum nihil nocebit.
8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.]
<- PSALMORUM 119PSALMORUM 121 ->
- a Canticum graduum. CASS. Secundus gradus petere divinam defensionem, cui nihil posse obviare monstratur. AUG. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt, exposcere debet divinum auxilium, etc., usque ad Talis est iste, qui oculos ad Deum levat. CASS. Primo levat oculos et orat: secundo quod oravit affirmat, ostendens virtutem auxilii impetrati. Levavi oculos. ID. Qui quasi inclinatus clamavit, jam respirans, oculos ad intercessores sanctos levat.
- b Neque dormitet. AUG. Si dormit in te fides, dormit in te Christus. CASS. Dicitur hoc humana consuetudine; ut quando fessus custos dormitat, furtum patitur.
- c AUG. Ecce non dormitabit. Dormitat Christus, etc., usque ad sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum, subdit, Dominus custodit. Qui custodit Isræl. AUG. Qui non potest videre faciem, etc., usque ad et huic non dormit Christus.
- d Dominus custodit. CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quæreret, Quis est ille custos? subdit, Dominus custodit, etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi.
- e Per diem sol non uret te, neque luna per noctem, etc. ID. Deus est sol, etc., usque ad vel luna, id est Ecclesia, non permittet uri nocte tribulationis. HIER. Vel per diem accipiuntur prospera, etc., usque ad ita nunc in prosperis et in adversis nos servat.
- f Dominus custodiat introitum tuum. CASS. Cuncta concludit, bonis initiis bonos exitus adjungat. AUG. Dominus custodiat introitum tuum. Intrantes custodit, etc., usque ad jam in æternum nihil nocebit.