Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
115
1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.[a]
2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.[b]
3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?[c]
4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.[d]
6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.[e]
7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:[f]
8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.[g]
9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.]

<- PSALMORUM 114PSALMORUM 116 ->