114
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.†Et in diebus meis. AUG. Scilicet meæ miseriæ, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, id est, vetustæ putredinis. Invocabo. Quod non est sine fide; unde Apostolus: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Rom. 10. Dum ergo ait, invocabunt, notat quod non est otiosus dilector. In quibus, Circumdederunt me, etc. Vel, in diebus salutis, id est tempore plenitudinis; unde: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. II Cor. 6..
3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,‡Dolores. CASS. Peccata, unde dolor et mors animæ; vel, æterna, hæc in inferno erit. Pericula inferni. AUG. Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia.
4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.§Tribulationem et dolorem. ID. Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem.
5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.**O Domine, libera. CASS. Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. Misericors Dominus. AUG. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit. Justus. Quia flagellat iterum. Miseretur. Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quærit hæredes.
6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:††Convertere. ID. Non meritis vel viribus tuis, sed quia Dominus benefecit tibi.
8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.‡‡De morte oculos. ID. Mors est infidelitas; unde: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; et iterum: Non mortui laudabunt te, Domine Psal. 103..
9 Placebo Domino in regione vivorum.]§§Placebo. ID. Dixit, etc., usque ad et hoc in regione vivorum, qui vivunt æternaliter.
<- PSALMORUM 113PSALMORUM 115 ->
- a Alleluia. Hic titulus sæpe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et præmium. AUG. Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit. Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores sæculi. Dilexi. ID. Dicit hoc ovis quæ erraverat, filius reversus, hujus sæculi peregrinus. CASS. Dilexi. Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed quoniam, etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: Confitebor tibi cum benefeceris ei Psal. 48.. Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, dilexi. Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis.
- b Et in diebus meis. AUG. Scilicet meæ miseriæ, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, id est, vetustæ putredinis. Invocabo. Quod non est sine fide; unde Apostolus: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Rom. 10. Dum ergo ait, invocabunt, notat quod non est otiosus dilector. In quibus, Circumdederunt me, etc. Vel, in diebus salutis, id est tempore plenitudinis; unde: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. II Cor. 6..
- c Dolores. CASS. Peccata, unde dolor et mors animæ; vel, æterna, hæc in inferno erit. Pericula inferni. AUG. Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia.
- d Tribulationem et dolorem. ID. Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem.
- e O Domine, libera. CASS. Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. Misericors Dominus. AUG. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit. Justus. Quia flagellat iterum. Miseretur. Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quærit hæredes.
- f Convertere. ID. Non meritis vel viribus tuis, sed quia Dominus benefecit tibi.
- g De morte oculos. ID. Mors est infidelitas; unde: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; et iterum: Non mortui laudabunt te, Domine Psal. 103..
- h Placebo. ID. Dixit, etc., usque ad et hoc in regione vivorum, qui vivunt æternaliter.