Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
113
1 Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,[a]
2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus.[b]
3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.[c]
4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.[d]
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?[e]
6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:[f]
8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.[g]
9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:[h]
10 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?[i]
11 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.[j]
12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.[k]
13 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.[l]
14 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
15 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.[m]
16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.[n]
17 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.[o]
18 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.[p]
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.[q]
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.[r]
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.[s]
24 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.[t]
25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:[u]
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.]

<- PSALMORUM 112PSALMORUM 114 ->