Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
112
1 Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini.*Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare.
2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.Sit nomen. CASS. Ecce dixit, qui, et quem laudare debeant, deinde subdit: Quandiu laudandus sit, scilicet semper. Sit nomen Domini: ne ad horam putetis me imperare laudem, etc., usque ad per gentes carnales, per cœlos spirituales.
3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.A solis ortu. AUG. Hic dicit quod ubique debeat laudari.
4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.§Super cœlos. ID. Apostolos, per quos regnat in gentibus, et est; ideo ad laudes invito, quia super omnes est regnaturus.
5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,**Quis sicut. CASS. Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. Quis? Nullus qui per se possit. In altis, etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles.
6 et humilia respicit in cælo et in terra?††Humilia. Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. Respicit, humiles singulos. In terra, sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos.
7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:‡‡Suscitans a terra: de labore corporis. De stercore, erigitur cui carnis vitia non dominantur.
8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.]§§Qui habitare. CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.

<- PSALMORUM 111PSALMORUM 113 ->