Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
11
1 In finem, pro octava. Psalmus David.*Pro octava. CASS. Pro octava, quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futuræ perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est.
2 [Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.Salvum me fac. Revocat autem a falsitatibus sæculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate sæculi petit salvari. Quoniam defecit. CASS. Exponit quæ timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. Sanctus. Ibid. Deus, qui ubique præsens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.Proximum. AUG. Proximus omnis homo, cum nullo male agendum est: proximus primæ nativitatis conditione est omnis homo; carnis cognatione, amici et cognati; misericordiæ comparatione, beneficus quilibet. Corde, etc. Germinatio, duplex cor significat, in quo dolosus describitur, unde: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Boni habent unum cor et unam animam.
4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.§Disperdat Dominus universa labia, etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Linguam magniloquam. Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi.
5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?**Qui dixerunt: linguam nostram. CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint.
6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.††Inopum et gemitum pauperum. AUG., CASS. Inopes, gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes, Judæi. Nunc. Quod non in priori populo. Exsurgam. Apparebo in Filio. Ponam. Consolationem pauperum. Fiducialiter. Potenter, cui nil resistit.
7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.‡‡Eloquia Domini. Ibid. Contra mala sæculi Christus a Patre missus, cujus eloquia vera sunt, impiorum falsa. Casta. Contra hoc quod supra, vana locuti sunt
8 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.§§Tu, Domine. CASS. Utilitatem divinorum eloquiorum, ad Dominum se convertens, ostendit.
9 In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.]***In circuitu. Conclusio de utraque parte. AUG. In circuitu, id est, cupiditate temporalium, quæ septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est, æternum: unde ventilator est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum Prov. 2., id est, ambitum volubilium. Multiplicasti filios hominum. Ibid. Est et multiplicatio in temporalibus quæ avertit ab unitate Dei: sed justi multiplicantur secundum altitudinem, quando eunt de virtute in virtutem.

<- PSALMORUM 10PSALMORUM 12 ->