Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
108
1 In finem. Psalmus David.[a]
2 [Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.[b]
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.[c]
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.[d]
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.[e]
6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.[f]
7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.[g]
8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.[h]
9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.[i]
10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.[j]
11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.[k]
12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.[l]
13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.[m]
14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:[n]
16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,[o]
17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.[p]
19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.[q]
20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.[r]
21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.[s]
22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.[t]
23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.[u]
24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.[v]
25 Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.[w]
26 Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.[x]
27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.[y]
28 Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus lætabitur.[z]
29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.[aa]
30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum:[bb]
31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.][cc]

<- PSALMORUM 107PSALMORUM 109 ->