Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
104
1 Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.[a]
2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.[b]
3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.[c]
4 Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper.[d]
5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:[e]
6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.
7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.[f]
8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:[g]
9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:
10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,[h]
11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ:[i]
12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.[j]
13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.[k]
14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.[l]
16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.[m]
17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph.[n]
18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus:[o]
19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ:
22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.[p]
24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.[q]
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.[r]
26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.[s]
27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.[t]
28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.[u]
29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.[v]
30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.[w]
31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.[x]
32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.[y]
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:[z]
35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.[aa]
37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.[bb]
38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.[cc]
39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.[dd]
40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.[ee]
41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina.
42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.[ff]
43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:[gg]
45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.][hh]

<- PSALMORUM 103PSALMORUM 105 ->