Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
101
1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.[a]
2 [Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.[b]
3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.[c]
5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.[d]
6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.[e]
7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.[f]
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:[g]
10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,[h]
11 a facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.[i]
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.[j]
13 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.[k]
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:[l]
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.[m]
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam:
17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.[n]
18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.[o]
19 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.[p]
20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de cælo in terram aspexit:[q]
21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:[r]
22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:
23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.[s]
24 Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:[t]
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.[u]
26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.[v]
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;[w]
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.[x]
29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.][y]

<- PSALMORUM 100PSALMORUM 102 ->