Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
29
1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.*Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur: 2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. 3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. 4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam. 5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. 6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.Peccantem virum. Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam. 7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. 8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. 9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.Vir sapiens. Doctor fidelis et sapiens, etc., usque ad non auditur a stulto. 10 Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus. 11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.§Totum spiritum suum. Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit. 12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. 13 Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.**Pauper et creditor obviaverunt. Pauper, etc., usque ad unde, sine me nihil potestis facere. 14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.] 15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.††Cum prophetia. Cum sacerdotis eruditio cessaverit, solvetur continuo disciplina divinæ legis: qua populus ad beatitudinis præmia pertingere debuerat. 19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.‡‡Vidisti hominem. Grave quidem vitium stultitiæ, sed non levius verbositatis: nam sæpe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua quæ novit, vel nosse putat magis jactat, quam aliorum monita audiat. 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.]§§Qui delicate a pueritia sua. Alia translatio pulchre: Qui deliciatur a pueritia sua, servus erit: novissime autem contristabitur. Sero enim malorum pœnitet, qui in tenera ætate noluit. 22 [Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.***Vir iracundus. Janua omnium vitiorum iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta, ad omne facinus armabitur animus. 23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. 24 Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.†††Qui cum fure participat, odit animam suam. Non solum a peccato, sed etiam a consensu abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quærente possessore non indicat. Et ne metu personæ potentioris se excuset, addit: Qui timet Dominum, etc. 25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur. 26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. 27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.]

<- PROVERBIORUM 28PROVERBIORUM 30 ->