Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
21
1 [Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.*Sicut divisiones. Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia in manu ejus sunt omnes fines terræ. Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiæ novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et æris implet, tegit quoque aquis superiora cœlorum, Ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti. 2 Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus. 3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. 4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum. 5 Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.] 6 [Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. 7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. 8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.Perversa via. Juste coram Domino, etc., usque ad recte quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur. 9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. 10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. 11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. 12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.] 13 [Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.Qui obturat aurem. Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinæ misericordiæ dignum. 14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. 15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.§Pavor operantibus iniquitatem. Quia sciunt a Deo prohibitum; quamvis luxuriæ suæ perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his, quæ temporaliter male fecerunt, non ambigunt. 16 Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.**In cœtu gigantium. Dæmonum, etc., usque ad ipso judice teste, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus Matth. 25.. 17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. 18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.††Pro justo datur. Justus et rectus idem, etc., usque ad cum multo facilius possent, sapientiæ curam non habuerunt. 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. 20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.‡‡Thesaurus desiderabilis. Reprobi non tantum virtutes non assequi, etc., usque ad unde, Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. Matth. 10. 21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. 22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.§§Civitatem fortium. Mundum scilicet, etc., usque ad ecclesiastica disciplina redarguit. 23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. 24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. 25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari. 26 Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. 27 Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. 28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.***Testis mendax. Qui se Deo servire testatur, etc., usque ad per justitiam judicis post victoriam palmam percipit. 29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.†††Vir impius. Judas, etc., usque ad quod negando deliquit. 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. 31 Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.]

<- PROVERBIORUM 20PROVERBIORUM 22 ->