Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:*Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de cœlestibus, prudentiam de sæcularibus. Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant. 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.Audiat sapientiam. Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Inclina cor. Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus. Si enim sapientiam invocaveris. Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium. 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat. 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,§Tunc intelliges. Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis quæ perpetuo beatum facit invenies. 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.**Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,††Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus. 8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.] 10 [Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, 11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te: 12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;‡‡A via mala. Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, qui est auctor hujus persuasionis. 13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;§§Qui relinquunt iter. Pulchre, etc., usque ad finis ejus in tenebris exterioribus. 14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;***Qui lætantur. Quia per vias tenebrosas ambulant, etc., usque ad noxiamque lætitiam salubri fletu castigarent. 15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. 16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,†††Ut eruaris a muliere. Pendet hic versus, etc., usque ad: et ipsi sunt jacula. 17 et relinquit ducem pubertatis suæ,‡‡‡Et relinquit ducem. Patet et de mente hæretica, etc., usque ad quam se die baptismi servaturam promiserat. 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.§§§Pacti Dei sui, etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo. Inclinata est enim. Omnis conversatio adulteræ ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum. 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.*Ad eam non revertentur. Mortem scilicet, non mulierem, etc., usque ad non sibi attribuat, sed gratiæ Dei. 20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias: 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;Qui enim. Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quæ cum Christo in cœlis regnat, perveniunt. 22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.]Impii. De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, qui autem me audierit, absque terrore quiescet.

<- PROVERBIORUM 1PROVERBIORUM 3 ->