Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
12
1 [Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.*Qui bonus est, etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quærit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quærere, in prava actione perdurat. 2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. 4 Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.Mulier. Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit. 5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.Cogitationes. Justi sua facta, etc., usque ad obliti timoris Domini. 6 Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos. 7 Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit.§Verte impios. Multa impietas in diis gentium, etc., usque ad sed quæcunque membra hinc illuc perveniunt, quæ sperabant, gaudia inveniunt. 8 Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui. 9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. 10 Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia.**Novit, id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum. Viscera autem impiorum crudelia, qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas, dicentes: Moram facit Dominus meus venire. 11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. 12 Desiderium impii munimentum est pessimorum; radix autem justorum proficiet.]††Desiderium. Desiderat impius, etc., usque ad dicit e contra de bonis. Radix autem justorum proficiet, fides, spes, charitas, quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt; sed plus quam sperant in futuro percipient. 13 [Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia. 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. 15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia. 16 Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est.‡‡Fatuus, etc. Qui in præsenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est. Qui autem dissimulat: non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura iræ ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat. 17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus. 18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est.§§Lingua autem sapientium est sanitas, etc., quia et bona, quæ promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quæ sequantur, demonstrant 19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.***Labium veritatis, etc. Fides catholica semper permanebit; qui autem repente nova dogmata inserit, mendacii minister est. 20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. 21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. 22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei. 23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.]†††Homo versutus. Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere. Cor insipientium provocat. Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quæ nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiæ, quam habere videbantur auferunt. 24 [Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est, tributis serviet.‡‡‡Manus fortium. Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur. Quæ autem remissa. Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, mœror justi, etc. 25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.§§§Mæror in corde, etc., quia necesse est ut prius peccatorem mœror pœnitentiæ salubriter humiliet, et post per judicium sacerdotis datæ reconciliationis sermo lætificet vel reficiat. Qui negligit damnum, etc. Si hoc ad litteram accipitur, etc., usque ad vel ipsam carnem morti tradit? 26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos. 27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.*Non inveniet, etc. Fraude namque acquisita pecunia, etc., usque ad quibus æternæ vitæ claritas auro pretiosior emitur. 28 In semita justitiæ vita; iter autem devium ducit ad mortem.]

<- PROVERBIORUM 11PROVERBIORUM 13 ->