Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
10
1 [Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.*Parabolæ Salomonis. Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat. Filius sapiens. Qui accepta fidei mysteria bene servat, lætificat Deum Patrem; qui vero hæc actione mala vel hæresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam. 2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.Nil proderunt. Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt. 3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.Non affliget Dominus. Et si aliquando, etc., usque ad juste vindicando, retorquet. 4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.§Egestatem operata. Qui negligenter vivit in hoc sæculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis æternæ beatitudinis remunerantur. 5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.**Qui congregat. Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem hæc messis multa est, operarii vero pauci Matth. 9.. Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis. 6 Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas.††Os autem impiorum. Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique os illius iniquitas operuit qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quæsivit. 7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.‡‡Memoria. In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur. 8 Sapiens corde præcepta suscipit; stultus cæditur labiis.§§Stultus ceditur labiis, vel suis, quibus damnari meruit, quia mors et vita in manibus linguæ Isa. 66., vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit; unde: Domine, libera animam meam a labiis iniquis Psal. 119.. 9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.***Qui ambulat, qui simpliciter se vivere novit, etc., usque ad ac digna factis recipit, nihil enim occultum quod non reveletur Matth. 10.. 10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.] 11 [Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem. 12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. 13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.†††Virga in dorso ejus. Vindicta in sequenti vita, etc., usque ad recte subditur: Sapientes abscondunt, etc. 14 Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est. 15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum.‡‡‡Substantia divitis. Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quæ a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo cœlestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores. 16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. 17 Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat. 18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.§§§Abscondunt scientiam, etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur. 19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. 20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo. 21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.] 22 [Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. 23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.*Quasi per risum stultus operatur scelus. Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus qui viri nomine dignus sit, prævidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi pœna sequetur ultionis. 24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.Quod timet impius, veniet super. De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet. 25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.Quasi tempestas. De persecutoribus Ecclesiæ dicit, qui domum fidei subvertere quærunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt. 26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.§Sicut acetum dentibus. Sicut hæreticorum perfidia, etc., usque ad et etiam verbis impugnant, unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non erant I Joan. 2.. 27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. 28 Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.**Spes autem. Non contra id quod supra dicitur, etc., usque ad De his qui scienter delinquunt, adjungit. 29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.††Fortitudo simplicis via ejus, et pavor. Si obscura Scripturarum, etc., usque ad operari contemnunt. 30 Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. 31 Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit. 32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.]

<- PROVERBIORUM 9PROVERBIORUM 11 ->