Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.*Gaudium, et consolatio. Id est per quos in præsenti lætificor et in futuro coronabor. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister. 2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.Evodiam rogo, etc. Omnes moneo, sed specialiter Evodiam et Syntichen: quia hæ mulieres religiosæ prædicatores suscipere solebant. 3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.Nomina. Qui discreti sunt meritis diversas mansiones habebunt in æterna domo. Unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14.. Libro vitæ. Prædestinatio in qua omnes salvandi prædestinati sunt. Quasi: Nolite, o Philippenses, graviter ferre quod omnes vos in epistola mea sigillatim non nominavi, quia etsi in ea non estis scripti, in libro tamen vitæ continemini. 4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.§Gaudete, etc. Lætatus in fide eorum et operibus, Apostolus ut alacriores sint, optat in hoc studio proficientes gaudere in Domino, et id iterat, ut se in eis vere gaudere ostendat. 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.**Modestia. Id est rectus modus, ut in Domino sit omne gaudium, et hoc per vos addiscant alii. Vel modestia nota sit omnibus fidelibus et infidelibus, ut imitentur ne possint reprehendere. Dominus prope est, id est paratus dare quidquid opus est in spiritualibus vel temporalibus. De nulla re sitis solliciti et timidi. Sed petitiones de his quæ vultis impetrare. 6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.††Sed in omni oratione. Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit. Innotescant. Hæc notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, quia qui cum Deo habet pacem, non timet mentem adversam. Apud Deum. Vel angelis, qui Deo eas offerunt. Unde: Cum oraretis, orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam. 7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.‡‡Et pax Dei, id est Deus qui est pax summa, quæ nec cogitari potest, et ideo extra eum nullo opus est. Exsuperat omnem sensum. Nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris. Vel pax qua ipse Deus pacatus est, superat omnem sensum: præter suum, quia nec nos sic possumus nosse, nec ulli angeli. 8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.§§De cætero, fratres, etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudoprædicatores monuit. De cætero autem in conclusione, quæ ad perfectionem sunt exponit. Quæcunque justa. Istud ad proximum. Sancta, in propria vita; et ut minus dicatur, quæcunque sunt amabilia, id est, amari digna, ut modestus incessus, humilis sermo et hujusmodi. Bonæ famæ. AUG. Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Proinde quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam, etiam in alios misericors est. 9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum. 10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.***Gavisus, etc. Hic commemorat, quod sibi sæpe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita solertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horreo cœlesti condendos. Aliquando, etc. Aliquo tempore, quia non omni potuerunt. Refloruistis. Ministrando mihi necessaria. Quæ ministratio dicitur flos, quia inde fructus vitæ æternæ provenit. Pro me. Quia mihi prodest vestra compassio. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse addit: modo refloruistis, sed ante eratis occupati et impediti aliquibus adversis. 11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.†††Non quasi. Non propter se, sed profectum eorum gaudet. 12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.‡‡‡Scio et humiliari. Qui penuria non frangitur, a gratiarum actione non retrahitur. Qui rerum temporalium desiderio non accenditur, scit humiliari, id est inopiam pati. Abundare. Qui acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanæ gloriæ non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire. 13 Omnia possum in eo qui me confortat. 14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. 15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: 16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.§§§Non quia quæro. Datum est res ipsa quæ datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: Qui recipit justum vel prophetam, sed addidit: in nomine justi vel prophetæ. Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetæ hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret. Sed fructum. Id est bonam et rectam voluntatem bonæ operationi adjunctam. Non enim tam gaudet subventum esse suæ necessitati, quam illorum congratulatur fecunditati. 18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.*In odorem. Quæ missa sunt a vobis placent Deo ut odor suavissimus. Comparantur etiam orationi quæ est incensum Dei. Unde dicitur: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis Luc. 11.. 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.Impleat omne desiderium vestrum. Non in terrenis, sed in gloria. Vel gloria Christi implentur desideria sanctorum, ut ipse Christus inde sit gloriosus. 20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. 21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. 22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

<- PHILIPPENSES 3