1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.*Septem lucernas. Septem dona Spiritus sancti, quæ in Christo semper manserunt, et in membris pro voluntate ejus distributa sunt. BEDA, in Num. Mensa et candelabrum, etc., usque ad prohibens ei testimonium. 3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.†Super candelabrum. Christum, scilicet, primogenitum de radice Jesse, super quem requievit spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis Isa. 11.. 4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.‡Ex auro. Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus justitiæ præclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur. Ductili. Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit II Tim. 3., et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie volunt vivere in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt. Stipes. Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt justi quidquid habent boni; unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 15.. 5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 6 Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos§Tolle Levitas de me. Allegorice. Ordinem ecclesiasticum instruit, quomodo rite provehatur ad dignitatem sacerdotii. 7 juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,**Pilos carnis suæ. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Pili carnis sunt quælibet superflua humanæ carnis, etc., usque ad cum speculationis alta penetramus. Laverint. Mundaverint, scilicet opera, ut in conspectu Dei sit eorum conversatio munda, et coram hominibus irreprehensibilis. 8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:††Bovem. Mediatorem Dei et hominum: cujus immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque bove incarnatio ejus significatur. Una est enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret Deo Mortificatos, quidem carne, vivificatos autem spiritu. Unde Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu I Cor. 6.. Possunt autem per hos duos boves, quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, duæ actionum species exprimi, quarum una quæ male gessimus, per pœnitentiæ lamentum abluimus; altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et præmium beatitudinis promeremur. Libamentum. Sacramentum passionis, quod spiritali scientia intellectum atque tractatum, fidelibus saluberrimum et Deo gratissimum est. Si tamen talibus mysteriis percipiendis minister Domini intus forisque se mundum et dignum præbuerit. 9 et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.‡‡Et applicabis. Applicantur Levitæ coram tabernaculo fœderis, cum electi ad officium altaris secundum apostolicam doctrinam perducuntur: qua in verum tabernaculum intratur I Tim. 3., si juxta doctrinam et exempla sanctorum bene incœperint, et usque ad finem perseveraverint. 10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.§§Ponent filii. Quia assensum devotionis suæ electioni debent præbere, et ad imperium eorum bonis operibus instare. 11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.***A filiis Isræl. BED. Sub multorum scilicet testimonio et cognitione facienda est electio, ut examinatio digna celebretur, ut nemo reprehendere possit. Debent enim testimonium habere bonum etiam ab his qui foris sunt. 12 Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.†††Levitæ quoque, etc. Quia ministri Domini proprio labore initia bonorum operum Domino consecrare festinant, ut sive pœnitentia si agenda, sive studia virtutum exercenda, efficaciter perficiant. 13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, 14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.‡‡‡Separabis. Non debet minister Domini contentus esse populari disciplina: moribus et doctrina separatus et spectabilis debet esse. 15 Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël. 16 Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos. 17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi:§§§Omne primogenitum in terra. RAB. Primogenita Ægyptiorum, etc., usque ad et divinis mysteriis verus Levita digne possit aptari. 18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël, 19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.*Ut serviant. Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem præcipitant, et dicitur eis: Munus non suscipiam de manu vestra. Malach. 1.. 20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi: 21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, 22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. 23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 24 Hæc est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.†A viginti quinque. ISID., quæst. in Num. tom. 5. A vigesimo et quinto anno mandantur Levitæ, etc., usque ad in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistant. 25 Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
<- LIBER NUMERI 7LIBER NUMERI 9 ->