31
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.*Ulciscere prius. ORIG. Scandala filiis Isræl Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur. Et sic colligeris. Novissime inquit: Apponeris ad populum tuum, etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri sæculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum. 3 Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.†Mille viri de singulis, etc. RAB. in Num., tom. 2. Adverte divinæ virtutis magnificentiam, etc., usque ad talibus enim armis instructi diabolica castra fugabimus. 5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam: 6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. 7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, 8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.‡Et reges eorum, etc. ORIG., hom. 25 in Num. Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio. Balaam quoque. Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quæ deciperant Isræl; unde hic velut auctor sceleris interficitur. ORIG. Dictum est superius, quod Balaam rediit in locum suum. Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte in locum suum rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, ad semetipsum. Id est, ubi tanquam dominus habitabat. Cur feminas. RAB.Mystice feminam in prædam de bello revertens servat, etc., usque ad, ut quæ Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus. 9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt: 10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. 11 Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, 12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. 13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra. 14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, 15 ait: Cur feminas reservastis? 16 nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?§Ad suggestionem. Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse. ISID. Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Isrælitas collapsuros, quia concupiscibiles animæ eorum partes sciebat esse corruptas: ita dæmones unumquemque pertentant, illis affectibus animæ laqueos tradentes quibus nos senserint ægrotare. 17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate: 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis: 19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. 20 Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur. 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:**Eleazar. Nota quod Eleazar non ad omnem populum, sed ad viros virtutis loquitur, qui revertebantur de prælio: viri autem virtutis sunt, qui ad bellum procedunt, qui in agone contendunt, et ab omnibus se abstinent; alii vero non viri sunt virtutis. 22 aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,††Aurum. Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum cœlestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de prælio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt æs, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnæ domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quæ quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen hæc omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Et lavabitis, etc. ORIG., ubi supra. Vides quomodo purgatione indiget omnis qui exit de prælio hujus vitæ, etc., usque ad ut mundus ingrediatur civitatem Dei. 23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. 25 Dixit quoque Dominus ad Moysen: 26 Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: 27 dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.‡‡Qui pugnaverunt. ORIG., hom. 26 in Num. Sunt quidam in populo Dei, etc., usque ad tanto præstantior est numerus quingentorum quam quinquaginta. ORIG. Differentias esse profectus et meritorum in populo fidelium, etc., usque ad Catenulæ vero verbi et doctrinæ connexiones significant. 28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. 30 Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. 31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus. 32 Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, 33 boum septuaginta duo millia, 34 asinorum sexaginta millia et mille: 35 animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. 36 Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ: 37 e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque: 38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo: 39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: 40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. 41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, 42 ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant. 43 De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, 44 et de bobus triginta sex millibus, 45 et de asinis triginta millibus quingentis, 46 et de hominibus sedecim millibus, 47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus. 48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt: 49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit. 50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.§§Depreceris. ORIG. Ad propitiandum Deum pro nobis, etc., usque ad pro quibus solis decet eum propitiari. 51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,***Susceperuntque. Alia littera: Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum ab omnibus tribunis et centurionibus, et intulit illud in tabernaculum testimonii memoriale filiis Isræl coram Domino. Nota quia quæ dicuntur, non ad conspectum visibilem, sed ad mentis memoriam referuntur. Beatus enim est qui recordatur se aliquid boni operis fecisse coram Domino et obtulisse munera beneplacita Deo, virtutes scilicet animi et ornamenta pietatis. 52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. 53 Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat. 54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.
<- LIBER NUMERI 30LIBER NUMERI 32 ->
- a Ulciscere prius. ORIG. Scandala filiis Isræl Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur. Et sic colligeris. Novissime inquit: Apponeris ad populum tuum, etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri sæculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum.
- b Mille viri de singulis, etc. RAB. in Num., tom. 2. Adverte divinæ virtutis magnificentiam, etc., usque ad talibus enim armis instructi diabolica castra fugabimus.
- c Et reges eorum, etc. ORIG., hom. 25 in Num. Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio. Balaam quoque. Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quæ deciperant Isræl; unde hic velut auctor sceleris interficitur. ORIG. Dictum est superius, quod Balaam rediit in locum suum. Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte in locum suum rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, ad semetipsum. Id est, ubi tanquam dominus habitabat. Cur feminas. RAB.Mystice feminam in prædam de bello revertens servat, etc., usque ad, ut quæ Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus.
- d Ad suggestionem. Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse. ISID. Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Isrælitas collapsuros, quia concupiscibiles animæ eorum partes sciebat esse corruptas: ita dæmones unumquemque pertentant, illis affectibus animæ laqueos tradentes quibus nos senserint ægrotare.
- e Eleazar. Nota quod Eleazar non ad omnem populum, sed ad viros virtutis loquitur, qui revertebantur de prælio: viri autem virtutis sunt, qui ad bellum procedunt, qui in agone contendunt, et ab omnibus se abstinent; alii vero non viri sunt virtutis.
- f Aurum. Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum cœlestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de prælio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt æs, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnæ domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quæ quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen hæc omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit. Et lavabitis, etc. ORIG., ubi supra. Vides quomodo purgatione indiget omnis qui exit de prælio hujus vitæ, etc., usque ad ut mundus ingrediatur civitatem Dei.
- g Qui pugnaverunt. ORIG., hom. 26 in Num. Sunt quidam in populo Dei, etc., usque ad tanto præstantior est numerus quingentorum quam quinquaginta. ORIG. Differentias esse profectus et meritorum in populo fidelium, etc., usque ad Catenulæ vero verbi et doctrinæ connexiones significant.
- h Depreceris. ORIG. Ad propitiandum Deum pro nobis, etc., usque ad pro quibus solis decet eum propitiari.
- i Susceperuntque. Alia littera: Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum ab omnibus tribunis et centurionibus, et intulit illud in tabernaculum testimonii memoriale filiis Isræl coram Domino. Nota quia quæ dicuntur, non ad conspectum visibilem, sed ad mentis memoriam referuntur. Beatus enim est qui recordatur se aliquid boni operis fecisse coram Domino et obtulisse munera beneplacita Deo, virtutes scilicet animi et ornamenta pietatis.