22
1 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. 2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,*Videns autem. AUG., quæst. 46. Quod dicit Scriptura, etc., non vero una gens erat, sed duæ vicinæ. 3 et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, 4 dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.†Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor. ORIG., Hom. 13. Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: Veni nunc, et maledic mihi populum hunc, etc. 6 Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.‡Si quo modo possim. Videtur non ex integro confidere in Balaam fama virtutum quæ in populo Dei factæ sunt perterritus. Novi enim quod benedictus sit. ORIG. Non credo eum scire quod quibuscunque benedixisset Balaam, benedicti essent, sed adulandi gratia hæc dicere, ut artem ejus extollens promptiorem sibi faceret. Ars enim magica nescit benedicere, nec dæmones scit benedicere Isaac, et Jacob, et omnes sancti: impiorum nullus benedicere novit. 7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,§Divinationis pretium. Alii: Divinacula in artibus, quas curiositas humana composuit. Sunt quædam quæ Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quæ quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium I Reg. 30.. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Isræl. Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio dæmonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se dæmones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo. 8 ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:**Venit Deus, etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: Exsurgens Balaam mane, etc. Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur. ORIG., Hom. 13. Venit Deus, et ait ad eum, etc. Potest objici: Licet invocet Balaam dæmones, etc., usque ad et ad magnæ fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt. 9 Quid sibi volunt homines isti apud te? 10 Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11 dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. 12 Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. 13 Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. 14 Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. 15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me:††Sic dicit Balac filius Sephor, etc. Balac exclusio vel devoratio: in quo significatur mundi hujus aliqua contraria potestas, quæ excludere et devorare cupit Isrælem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et Pharisæis. Ipsos invitat, mercedem promittit; illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim: Scrutare Scripturas et vide quia propheta a Galilæa non surgit. Et: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit Joan. 7, 19.. 17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. 18 Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.‡‡Si dederit mihi Balac, etc. AUG., quæst. 48. Quod ait Balam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, etc., usque ad unde Secuti viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit. 19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. 20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.§§Venit ergo Deus. Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Isræl, et invocet dæmones ad quem jam venerat Deus. ORIG., Hom. 13. Difficile est in explanatione historiæ, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera. Si vocare. RAB. Balaam divinus erat, etc., usque ad non tam corde et sensu, quam ore et sermone. ORIG. Si videas contrariam potestatem, etc., usque ad scilicet ex gentibus credentes. 21 Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. 22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.***Stetitque angelus Domini. Qui aderat scilicet filiis Isræl, de quo scriptum est: Angelus meus ibit tecum Exod. 32.. 23 Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,†††Cernens asina angelum stantem. Magus dæmones videt, asina angelum non quod sit digna videre, sicut nec loqui, sed ut confutetur Balaam, unde mutum animal arguit prophetæ dementiam. GREG., Past., part. 3, adm. 13. Balaam pervenire ad propositum tendit, etc., usque ad quia ad maledicendum pergens vocem, non mentem, mutavit. 24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. 25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:‡‡‡Parieti. Id est, maceriæ illius vineæ, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis vinearum, juxta Septuaginta. 26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.§§§Ad locum. Non jam in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est in via obstitit, ut non posset ad dexteram neque ad sinistram ire. 27 Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.*Concidit sub, etc. Quia cæsa non ivit retro, in partem non declinavit, quia non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto erat angelus. 28 Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio?†Aperuitque. Ut arguatur per eam Balaam, et mutæ pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens. Et locuta est. ISID. Asina cui Balaam sedet, angelum videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriæ, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam. ORIG. hom. 14. Asina cui Balaam sedebat, etc., usque ad major autem his charitas, quæ sola nunquam cadit. 29 Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem !‡Respondit. Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderit quasi ad hominem loquens; cum Deus non asinæ animam, in rationalem naturam vertisset; sed quod illi placuerat ex illa sonare fecisset ad illius vesaniam cohibendam; illud forte præfigurans: Quia stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes, pro spirituali et vero Isræl. 30 Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. 31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. 32 Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: 33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. 34 Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. 35 Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. 36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. 37 Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? 38 Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?§Ecce adsum: Nunquid aliud loqui potero nisi quod Deus, etc. ORIG., hom. 15. Balaam in Scripturis nunc vituperabilis, nunc laudabilis ponitur, etc., usque ad Balaam, illuminatus ab illo Lucifero de quo dicitur: Et quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur? Isa. 14. 39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. 40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. 41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.
<- LIBER NUMERI 21LIBER NUMERI 23 ->
- a Videns autem. AUG., quæst. 46. Quod dicit Scriptura, etc., non vero una gens erat, sed duæ vicinæ.
- b Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor. ORIG., Hom. 13. Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: Veni nunc, et maledic mihi populum hunc, etc.
- c Si quo modo possim. Videtur non ex integro confidere in Balaam fama virtutum quæ in populo Dei factæ sunt perterritus. Novi enim quod benedictus sit. ORIG. Non credo eum scire quod quibuscunque benedixisset Balaam, benedicti essent, sed adulandi gratia hæc dicere, ut artem ejus extollens promptiorem sibi faceret. Ars enim magica nescit benedicere, nec dæmones scit benedicere Isaac, et Jacob, et omnes sancti: impiorum nullus benedicere novit.
- d Divinationis pretium. Alii: Divinacula in artibus, quas curiositas humana composuit. Sunt quædam quæ Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quæ quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium I Reg. 30.. Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Isræl. Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio dæmonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se dæmones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo.
- e Venit Deus, etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: Exsurgens Balaam mane, etc. Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur. ORIG., Hom. 13. Venit Deus, et ait ad eum, etc. Potest objici: Licet invocet Balaam dæmones, etc., usque ad et ad magnæ fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt.
- f Sic dicit Balac filius Sephor, etc. Balac exclusio vel devoratio: in quo significatur mundi hujus aliqua contraria potestas, quæ excludere et devorare cupit Isrælem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et Pharisæis. Ipsos invitat, mercedem promittit; illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim: Scrutare Scripturas et vide quia propheta a Galilæa non surgit. Et: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit Joan. 7, 19..
- g Si dederit mihi Balac, etc. AUG., quæst. 48. Quod ait Balam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, etc., usque ad unde Secuti viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.
- h Venit ergo Deus. Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Isræl, et invocet dæmones ad quem jam venerat Deus. ORIG., Hom. 13. Difficile est in explanatione historiæ, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera. Si vocare. RAB. Balaam divinus erat, etc., usque ad non tam corde et sensu, quam ore et sermone. ORIG. Si videas contrariam potestatem, etc., usque ad scilicet ex gentibus credentes.
- i Stetitque angelus Domini. Qui aderat scilicet filiis Isræl, de quo scriptum est: Angelus meus ibit tecum Exod. 32..
- j Cernens asina angelum stantem. Magus dæmones videt, asina angelum non quod sit digna videre, sicut nec loqui, sed ut confutetur Balaam, unde mutum animal arguit prophetæ dementiam. GREG., Past., part. 3, adm. 13. Balaam pervenire ad propositum tendit, etc., usque ad quia ad maledicendum pergens vocem, non mentem, mutavit.
- k Parieti. Id est, maceriæ illius vineæ, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis vinearum, juxta Septuaginta.
- l Ad locum. Non jam in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est in via obstitit, ut non posset ad dexteram neque ad sinistram ire.
- m Concidit sub, etc. Quia cæsa non ivit retro, in partem non declinavit, quia non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto erat angelus.
- n Aperuitque. Ut arguatur per eam Balaam, et mutæ pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens. Et locuta est. ISID. Asina cui Balaam sedet, angelum videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriæ, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam. ORIG. hom. 14. Asina cui Balaam sedebat, etc., usque ad major autem his charitas, quæ sola nunquam cadit.
- o Respondit. Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderit quasi ad hominem loquens; cum Deus non asinæ animam, in rationalem naturam vertisset; sed quod illi placuerat ex illa sonare fecisset ad illius vesaniam cohibendam; illud forte præfigurans: Quia stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes, pro spirituali et vero Isræl.
- p Ecce adsum: Nunquid aliud loqui potero nisi quod Deus, etc. ORIG., hom. 15. Balaam in Scripturis nunc vituperabilis, nunc laudabilis ponitur, etc., usque ad Balaam, illuminatus ab illo Lucifero de quo dicitur: Et quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur? Isa. 14.