Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
21
1 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam.*Quod cum audisset. Audivit Chananæus quod venisset Isræl in locum exploratorum, ubi quondam offendit populus, inivit prælium, et captivum duxit Isræl. Rursumque in eodem loco pugnatur, ex voto victor vincitur, victi superant. In quo intelligitur, ut cum nos Dei auxilio destitutos invaserint hostes et captivaverint, non desperemus: potest enim fieri ut vincamus ubi victi sumus. 2 At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. 3 Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.Anathema. AUG., quæst. 40 in Num. Alia littera etc., usque ad idem est quod devoveo, detestor. 4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris:Profecti sunt, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Tricesima quinta mansio, etc., usque ad ore autem confessio ad salutem Rom. 10.. 5 locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. 6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, 7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, 8 et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet.§Fac serpentem ISID. in Num., tom. 5. Morsus serpentum exaltato et inspecto æneo serpente sanabantur, etc., usque ad vivit per Divinitatem quasi æneus. 9 Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur. 10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.**Profectique filii Isræl castrametati, etc. Tricesima septima mansio est in Oboth, quæ vertitur in magos vel pythones. Quia post imaginem Dei, quæ in cordis ratione monstratur, et confessione fidei, quæ ore profertur, consurgunt serpentes et maleficæ artes; nos autem omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures, ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum. 11 Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.††Unde egressi. HIERON., ubi supra. In Jeabarim, etc., usque ad hoc autem eorum proprie est qui solis justitiæ ortum considerant. 12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.‡‡Venerunt ad torrentem Zareth, etc. RAB. Tricesima nona mansio fuit in Dibongad, etc., usque ad sed propositam nobis solitudinem timeamus. 13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: [Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.§§In libro bellorum. AUG., quæst. 42. Non dixit in quo libro scriptum sit, etc., usque ad scriberetur in aliquo eorum libro bellum Domini. 15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.] 16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam.***Ex eo loco, etc. ORIG., hom. 12 in Num. Quid est quod magnopere præcipit Dominus, etc., usque ad quia una est substantia et natura Trinitatis. ID., ibid. Possunt et illi putei videri, etc., usque ad et terram removit, quam injecerant Philistæi. Notandum autem quia, dum viveret Abraham, non sunt ausi Philistæi replere puteos aut injicere terram, sed eo mortuo invaluerunt et insidiati sunt puteis ejus, sed reparantur per Isaac. Puer quoque Abrahæ ad puteos invenit Rebeccam, quæ interpretatur Patientia: hæc efficitur uxor Isaac, sed apud puteos Gen. 24, 29.; similiter Jacob cum ad Mesopotamiam venit habens præceptum patris, ne alienigenam duceret uxorem, apud puteos invenit Rachel; et Moyses Sephoram Exod. 2.. Si ergo intellexisti quæ et quales sint sanctorum uxores, si vis patientiam in conjugium sumere, vel sapientiam et alias animi virtutes, et dicere quod de sapientia dictum est: Hanc quæsivi mihi ducere uxorem Sap. 8., esto assidue circa puteos istos, et ibi reperies hujusmodi conjugem, quia apud viventis verbi fluenta certum est habitare virtutes. Sunt ergo multi putei intra animam, et alii plurimi in singulis Scripturarum sermonibus et sensibus: est tamen hic eminentior quem foderunt, non quicunque homines, sed principes, et horum sublimiores, quos appellavit reges. Ideo in hymnis canitur Deo apud hunc puteum, et scriptum est quoniam hic est puteus super quo locutus est Dominus Moysi: Congrega populum et dabo ei aquam de puteo. Congrega populum et dabo. Lex convocat te ad puteum, Christum, scilicet Dei Filium, propria quidem substantia subsistentem, uno tamen cum Patre et Spiritu Deitatis fonte nominatum. Ad hunc ergo puteum, id est ad Christi fidem convocat te lex. Inde ipse dicit: quia Moyses de me scripsit Joan. 4.. Vocat autem ut bibamus aquas, et cantemus ei canticum, id est, corde credamus ad justitiam et ore confiteamur ad salutem Rom. 10.. Foderunt illum principes et excuderunt reges. Principes ergo foderunt, reges excuderunt, quod ab excudendo, non excidendo dictum est. Excudi enim dicitur, quod in saxo cæditur vel formatur. Principes ergo tanquam inferiores foderunt, id est quasi in terræ mollitiem altitudinem quamdam demerserunt: hi vero quos reges appellat, quasi fortiores, non solum terræ profundum, sed saxi duritiam penetrant, ut perveniant ad profundiores aquas, et ipsas abyssi venas perscrutentur, scientes judicia Dei esse abyssum multam. Hi sunt apostoli, quorum aliquis dicit: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur etiam alta Dei I Cor. 2.. Qui ergo per Spiritum sanctum possunt alta scrutari et penetrare profunda mysteria putei, reges esse dicuntur, qui puteum in petra excuderunt, quia dura et difficilia scientiæ penetrarunt secreta. Foderunt ergo putenm istum principes, et excuderunt reges gentium, id est, Apostoli, qui gentes congregaverunt ad obediendum fidei, et omnibus patefecerunt scientiam Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Impleverunt enim mandatum Dei, docentes omnes gentes, et baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 28.. Et per hoc excuderunt, id est, patefecerunt scientiam putei. Hæc quoque quæ in manibus habemus, nobis puteus est, et omnis Scriptura legis et prophetarum: evangelica quoque et apostolica simul unus puteus est, quem non possunt fodere vel excudere, nisi reges et principes, qui scilicet possunt auferre terram et amovere superficiem litteræ, et de inferiori petra, ubi Christus est, spiritales sensus velut aquam vivam proferre. Reges dicuntur, quia peccati regnum expulerunt, et justitiæ regnum in membris suis posuerunt. Decet enim eum docere cæteros, qui prius fecerit quæ docet, unde: Qui fecerit et docuerit sic homines, magnus vocabitur in regno cœlorum Matth. 5.; magnum autem in regno esse, est regem esse. 17 Tunc cecinit Israël carmen istud: [Ascendat puteus.] Concinebant:†††Ascendat puteus. ORIG. Initiate illi puteum, id est initium omnium ponite puteum, quia ipse est principium et primogenitus omnis creaturæ Apoc. 3.. Vel sic, ut verba dirigantur ex persona Moysi ad populum: Date initium cordi vestro, ut incipiat intelligere quid sit puteus, de quo spirituales aquæ hauriendæ sunt, et reficiendus est populus credentium. Initiate ergo ei, id est Isræli, hunc puteum, ut sensum mysticum si quis ex corde videt, Deum de profundis possit haurire. Ad hunc puteum Moyses, id est lex congregat, ad quem videtur aliquis pervenire, sed nisi per Moysen congregetur non est Deo acceptus. Marcion videtur sibi venisse, et Basilides, et Valentinus: sed quia non venerunt per Moysen, nec acceperunt legem et prophetas, non possunt laudare Deum de fontibus Isræl. Non veniunt ergo ad puteum tales, quem foderunt principes Gen. 14. et excuderunt reges. Est autem vallis salsa in qua sunt putei bituminis: omnis autem hæresis et omne peccatum in valle est, et in valle salsa. Peccatum enim non ascendit sursum, sed semper ad ima et inferiora descendit. Est ergo in valle positus, salsus et amarus omnis hæreticus sensus, et omnis peccati actus. Quid enim dulce, quid suave potest habere peccatum? Si autem veneris ad hæreticam sententiam et amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis, quod est esca et nutrimentum ignis Si gustaveris aquam de his puteis, si hæreticum sensum et peccati amaritudinem receperis, fomenta ignis et gehennæ incendia in te præparabis. Talibus dicitur: Incedite in lumine ignis vestri, etc. Isa. L. 18 [Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana.‡‡‡Principes. Possunt iidem vocari principes et reges. Vel principes prophetas intelligamus: ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditate litteræ collocaverunt, ideo de illis dicitur: Nisi occulte audieritis, plorabit anima vestra. Et alibi: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te Psal. 30.. Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et Ecclesias regunt, unde et Christus dicitur Rex regum. Et paraverunt duces. ORIG. Excuderunt, inquit, etc., usque ad et verbi Dei arcana perscrutantes. Profectique sunt. ORIG. Profecti a puteo, etc., usque ad ut affectus noster et fides probetur. Qui de hoc puteo bibit, ad hoc proficit ut habeat munera quæ Deo offerat, de quibus in lege dicitur: Munera mea data mea. Levit. 2.. Ex his ergo quæ Deus dedit, offertur Deo; dedit autem agnitionem sui, et homo offert ei fidem suam et affectum. Cum obtulerimus quæ ex nobis sunt, consequimur quæ ex Deo sunt. Cum enim nostram fidem et affectum obtulerimus, tunc ipse largitur diversa dona Spiritus sancti, de quo dicitur: Omnia autem ex Deo sunt Rom. 11.. 19 De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. 20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.§§§In Bamoth. Bamoth adventus mortis, qua scilicet commorimur, ut convivamus ei, et mortificamus membra nostra super terram. Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte Rom. 6.. Qui enim ordinem salutaris viæ tenet, debet per hæc singulariter agere et post multa ad hunc locum venire. ORIG. Et ex Bamoth, inquit, etc., usque ad imo profectibus iter animæ paratur ad cœlum. 21 Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens:*Misit autem. ID. Mittit Isræl legatos ad regem Amorrhæorum, etc., usque ad congregat sibi lacus confractos vel contritos. Ad Sehon regem. Sehon, qui interpretatur arbor infructuosa, vel elatus, hic est rex Amorrhæorum, qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic est diabolus elatus et infructuosus, de quo dicitur: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14.. Et alibi: Ecce princeps hujus mundi mittetur foras Joan. 12., non quia creavit mundum, sed quia in mundo peccatores sunt, et ipse peccati princeps est, secundum quod dicitur: Quia omnis mundus in maligno positus es Joan. 5., id est, ipse mundi princeps est. 22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.Via regia. Quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. De quo dicitur: Deus, judicium tuum regi da Psal. 71.. Hac incedendum est, et nusquam declinandum, nec in agrum nec in vineam, id est nec ad opera, nec ad sensus diabolicos, si volumus pacifice transire per mundum. Sed hoc magis incitat principem mundi quod dicimus nos nolle manere cum eo, vel morari, vel aliquid ejus contingere: inde irascitur et movet persecutiones et pericula, et cruciatus intentat. Inde dicit: Congregavit Sehon populum suum, etc. 23 Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.Exercitu: principibus scilicet et judicibus mundi et omnibus nequitiæ ministris, qui semper impugnant populum Dei. In Jasa. In Jasa, Hebraice iahtsah quod interpretatur Mandati impletio. Si enim veniamus ad impletionem mandatorum, superamus superbum et elatum: mandatum enim complere, est diabolum et exercitum ejus superare. Nihil enim nobis poterit nocere, si veniamus in Jasa, id est si præcepta Domini nostri Jesu Christi servemus. 24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.§In ore gladii. Vivus est sermo Dei, efficax, et penetrabilior omni gladio, etc. Heb. 4.. De quo dicit Apostolus: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei Eph. 5.. In hujus ore cadit Sehon, id est diabolus. Terra ejus. Omnis terrena regio terra Sehon dicitur; sed Christus et Ecclesia ejus in omni terra Sehon dominatur. RAB. Jeboc civitas finisque regni Sehon, etc., usque ad vocatum est nomen ejus Isræl. 25 Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.**Tulit ergo. AUG., quæst. 44 in Num. Hic possedit Isræl civitates Amorrhæorum, etc., usque ad sed declinaverunt ab eis. Isræl. ORIG., hom. 13 in Num. Qui in Christo Isræl est, etc., usque ad et vult ut accendatur. ISID. In tricesima nona mansione, etc., usque ad et intellecta fortiter superatur. 26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon.††Sehon regis. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei I Cor. 4.. Moab. RAB. Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur. 27 Idcirco dicitur in proverbio: [Venite in Hesebon: ædificetur, et construatur civitas Sehon:‡‡Idcirco dicitur. ORIG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad non Amorrhæorum, sed filiorum Isræl. 28 ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. 29 Væ tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.§§Væ tibi, Moab. RAB. Chamos interpretatur, etc., usque ad contra quas dicitur: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi Psal. 73.. 30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.] 31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi. 32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.***Jazer, id est fortitudinem eorum. Fortissima scilicet hæreticorum dogmata dialectica arte constructa. Et possederunt. Ab errore convertendo et præcepta Domini docendo, ut de eorum. correctione et profectu cœlestem sibi patriam acquirerent. 33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.†††Og rex Basan. ORIG. Ad Og regem Basan, etc., usque ad in nullo enim potest honestum esse quod turpe est. 34 Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. 35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

<- LIBER NUMERI 20LIBER NUMERI 22 ->