17
1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:*A cunctis principibus. Omnis princeps habet virgam, quia sine ea populum regere non potest. Unde Paulus, quia princeps populi erat, dicebat. Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate? I Cor. 4. ORIG. Omnes principes tribuum necesse est ut habeant virgas, etc., usque ad et cum nucibus sacerdotalium pomorum copiam invenisse. 2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: 4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. 5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.†Germinabit virga. ORIG., ubi supra. Unum fructum promisit Deus in virga et dedit plura, etc., usque ad sed quæ in sola sapientia continentur. 6 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. 7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.‡Invenit germinasse virgam, etc. ORIG., ubi supra. Cum sacerdotium Aaron, etc., usque ad, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi differunt a gloria resurrectionis. ID. Virga arida germinat, etc., usque ad corporis in resurrectione germinabit. Virgam, GREG., lib. IV Moral., cap. 29. Carnem Christi, quæ de radice Jesse succisa et mortificata, etc., usque ad corona martyrum, gratia continentium. Turgentibus, etc. ORIG. Hac vero ratione, etc., usque ad sed secundum Scripturam in mille generationes. ORIG., ubi supra. Possumus etiam sic intelligere eorum, etc., usque ad qui sunt charitas, gaudium, pax et cæteræ virtutes Gal. 5.. 9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. 10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. 11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus. 12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. 13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?
<- LIBER NUMERI 16LIBER NUMERI 18 ->
- a A cunctis principibus. Omnis princeps habet virgam, quia sine ea populum regere non potest. Unde Paulus, quia princeps populi erat, dicebat. Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate? I Cor. 4. ORIG. Omnes principes tribuum necesse est ut habeant virgas, etc., usque ad et cum nucibus sacerdotalium pomorum copiam invenisse.
- b Germinabit virga. ORIG., ubi supra. Unum fructum promisit Deus in virga et dedit plura, etc., usque ad sed quæ in sola sapientia continentur.
- c Invenit germinasse virgam, etc. ORIG., ubi supra. Cum sacerdotium Aaron, etc., usque ad, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi differunt a gloria resurrectionis. ID. Virga arida germinat, etc., usque ad corporis in resurrectione germinabit. Virgam, GREG., lib. IV Moral., cap. 29. Carnem Christi, quæ de radice Jesse succisa et mortificata, etc., usque ad corona martyrum, gratia continentium. Turgentibus, etc. ORIG. Hac vero ratione, etc., usque ad sed secundum Scripturam in mille generationes. ORIG., ubi supra. Possumus etiam sic intelligere eorum, etc., usque ad qui sunt charitas, gaudium, pax et cæteræ virtutes Gal. 5..