Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
11
1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.*Interea ortum est murmur. RAB., in Num., tom. 2. Murmurantem populum ignis Domini accensus devorat, etc., usque ad tam in anima quam in corpore uretur pœna perpetua. 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3 Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. 4 Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? 5 recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cæpe, et allia.Pepones porrique. GREG., lib. XX Moral., cap. 19. Carnalium mentes pro amore sæculi, etc., usque ad ubi carnaliter gemant. 6 Anima nostra arida est: nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. 7 Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. 8 Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. 10 Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est, 11 et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? 12 Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? 13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus. 14 Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi. 15 Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. 16 Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum,Congrega mihi septuaginta. GREG., lib. XXIX Moral., cap. 13. Sicut plerumque juvenes dicuntur, etc., usque ad patet quia senectus mentis, non corporis, eligatur. 17 ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.§Ut descendam. ISID. In tredecima mansione, etc., usque ad quod quondam fuerat in Moyse et prophetis. Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent, etc. AUG., quæst. 18 in Num. Alia littera, etc., usque ad non ut ideo Moyses minus haberet. 18 Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis: 19 non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, 20 sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex Ægypto? 21 Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro?**Sexcenta millia peditum hujus populi sunt. AUG., quæst. 19. Quæritur utrum hoc Moses diffidendo dixerit an quærendo? etc., usque ad quando sententia Dei secuta non est quæ vindicaret, sed potius quæ doceret. 22 numquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? 23 Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. 24 Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum.††Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans. ORIG., Hom. 6 in Num. Alia littera: Exiit, inquit, Moyses, etc., usque ad et similia, etc. 25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.‡‡Auferens de spiritu. ID. Non intelligendum est, etc., usque ad et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit. Requievisset. ID. Et requievit super eos spiritus, et prophetaverunt omnes, etc. Non legitur requievisse spiritus, etc., usque ad laudem vitæ eorum et virtutes exposuit. ORIG. Et requievit in eis spiritus, et prophetaverunt, etc. Continuo operatur spiritus, etc., usque ad neque decet Spiritus sancti adesse præsentiam. 26 Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum.§§Remanserant autem in castris. Non negligentia præcepit Domini, sed devotione humilitatis indignos se judicantes perceptione tanti muneris: ideo judex cordium Deus dignos eos judicavit, et ostendit. 27 Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris. 28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. 29 At ille: Quid, inquit æmularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?***Quid, inquit, æmularis. GREG., lib. XXIII Moral., cap. 24. Pia mens pastorum, etc., usque ad qui bonum quod habuit non invidit. Coturnicum multitudinem, qui parum, etc. RAB. in Num. Carnalis populus Judæorum, etc., usque ad Nostra autem conversatio in cœlis est II Cor. 10.. 30 Reversusque est Moyses, et majores natu Israël in castra. 31 Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram. 32 Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum: qui parum, decem coros: et siccaverunt eas per gyrum castrorum. 33 Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. 34 Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.†††Sepulcra concupiscentiæ. ISID., in Num., tom. 5. Tertia decima mansio est in sepulcris concupiscentiæ, etc., usque ad intus plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Venerunt, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Quarta decima mansio, etc., usque ad qui ait per prophetam: Nunquid qui cadit non adjiciat ut resurgat? Jer. 8. ISID. Quarta decima mansio, etc., usque ad ad veniam reduxerit eam.

<- LIBER NUMERI 10LIBER NUMERI 12 ->