1 Et venerat mensis septimus: filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum: et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli.*Et venerat mensis septimus. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2. Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis cæremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est. Congregatusque omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ, etc. BED., ibid. Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quoque ædificata civitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, ut populus, sacramentis cœlestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore solertius qualiter vivere debeat, instruatur. Ante portam aquarum. ID., ibid. Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad bene ergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus. 2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi. 3 Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectæ ad librum. 4 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus: et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam.†Stetit autem Esdras scriba super gradum. ID., ibid. Videtur meminisse, etc., usque ad ut timidus et erubescens quæ ipse non fecit, aliis faciendo prædicit, etc. Cum præsules quantum honore, tantum opere subditos antecellunt, ipsi eorum exemplis incitati vitæ suæ gradum exsequuntur devoti, et ab eis pie admoniti pro peccatis vel desiderio patriæ cœlestis lacrymas profundere delectantur. Unde bene subditur, flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis, etc. 5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus. 6 Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. 7 Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitæ, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo. 8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur. 9 Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis. 10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.‡Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt. 11 Levitæ autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.§Quia dies sanctus est. Dum scilicet verbis Domini audiendis et implendis operam damus, in quo die quamvis exterius adversa patientes, nos in spe gaudere oportet. Unde: Quasi tristes, semper autem gaudentes II Cor. 6., etc. 12 Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret lætitiam magnam: quia intellexerant verba quæ docuerat eos. 13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitæ, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis. 14 Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo:**Et invenerunt, etc. BEDA, ubi supra. Hæc in Levitico plenius scripta sunt, etc., usque ad meminisse nos oportet, quia incolæ sumus in terra, et peregrim sicut patres nostri Psal. 38.. 15 et ut prædicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes: Egredimini in montem, et afferte frondes olivæ, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.††Ligni pulcherrimi, etc. ID., ibid. Quod scilicet Hebræi vocant cedrum. Frondes vero myrti et obumbraculum sibi affert qui dicere potest, Christi bonus odor sumus Deo in omni loco II Cor. 2.. Frondes ligni pulcherrimi et frondes myrti, etc. Fructus charitatis quæ inter omnes virtutes pulcherrima, per quam et Christus lignum crucis pro nostra salute ascendit, cujus passionem dum quantam possumus, imitamur, frondibus profecto ligni pulcherrimi et myrti in mortificationem vitiorum et libidinum protegimur. Magi enim Domino myrrham offerentes docuerunt, quia qui Christ sunt, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt. Ramos palmarum. ID., ibid. Ramos palmarum afferimus, quod est manus victricis ornatus, cum mentem vitiorum victricem gerimus, et invictam cunctis hostibus, ut stemus ante thronum in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus nostris Apoc. 7.. 16 Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo: et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portæ aquarum, et in platea portæ Ephraim.‡‡Unusquisque in domate. ID., ibid. In domate suo, etc., usque ad et in majoribus bonæ actionis frugibus abundare mereamur. 17 Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis. 18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.§§Septem diebus. ID., ibid. Scenopegia septem diebus agebatur, etc., usque ad in conspectu Dei congregatus, et nunquam segregandus exsultaverit.
<- NEHEMIÆ 7NEHEMIÆ 9 ->