1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judæos,*... Sanaballat... motus nimis subsannavit Judæos. BEDA in Esdram, lib. 3, cap. 19, tom. 2. Plane ira hæreticorum est. Hæc sunt verba eorum qui se Samaritanos cognominant, id est, custodes legis Dei, etc., usque ad et ornamenta virtutum moribus emendati consequantur. 2 et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? 3 Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.†Sed et Tobias, etc. ID., ibid. Hujus Tobiæ persona et verba hæreticis conveniunt, etc., usque ad quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur. 4 Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. 5 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes. 6 Itaque ædificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum. 7 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis. 8 Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. 9 Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.‡Et oravimus. Hoc est unicum contra hostes Ecclesiæ refugium, oratio scilicet ad Deum, et industria doctorum, qui die nocteque in lege ejus meditantes, corda fidelium contra insidias diaboli et militum ejus prædicando, consolando, et exhortando præmuniant. 10 Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum.§Humus nimia est. BEDA, ibid. Congesta, scilicet, in loco muri, etc., usque ad et pro domo vel civitate procella tentationis ingruente, ruinam ædificasse probatur. 11 Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.**Dixerunt hostes, etc. Hæc in ædificio spirituali agi solent; manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis, spiritibus scilicet immundis et hominibus malignis, qui opera virtutum et fidei nobis incautis impedire et expugnare contendunt, et mentem fidelium mucrone pravæ suggestionis interficere. Sed contra hæc nobis armatura Dei sumenda est, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 12 Factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, 13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.††Statui in loco, etc. Ut agmine, scilicet armatorum circumdati operatores liberius et securius ædificarent. Dispertiti enim sunt gradus fidelium: alii bonis operibus intus ornantes Ecclesiam ædificant: alii armis sacræ lectionis muniti contra impugnantes hæreticos vigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela necessarium certamen exercent, et ab ovili dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine arcent. 14 Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris. 15 Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. 16 Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum: et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda.‡‡A die illa, media pars, etc. BED., ibid., cap. 20. Notandum, quia non solum media pars juvenum faciebat opus, etc., usque ad minorisque laboris est incognitam cavere carnis voluptatem, quam rejicere cognitam. 17 Ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium: 18 ædificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant buccina juxta me. 19 Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero: 20 in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis. 21 Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra. 22 In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.§§Et sint vobis vices per noctem et diem. ID., ibid. Nota quantum studium in operando habuerint, etc., usque ad contradicentes arguendo ab Ecclesia repellunt. 23 Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
<- NEHEMIÆ 3NEHEMIÆ 5 ->