1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.*In civitatem. Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis. 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.†Offerebant. Doctores sunt, qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo. Fidem. Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem. Confide, fili, remittuntur tibi. Lucas dicit: Homo, etc., usque ad tollens causam morbi, post curat corpus. 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. 4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?‡Quid est. Nota infirmitates aliquando contingere propter peccata, etc., usque ad unde: Duplici contritione conteret eos Dominus. BED. Quid est facilius, sed quoniam hoc spirituale non creditis, probetur signo visibili quod non minoris constat esse potentiæ, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis, quæ potest dimittere peccata ut Deus. 6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.§Tunc ait paralytico. Ecce per remissionem pœnæ, dimissionem culpæ intellige. Surge. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis. 7 Et surrexit, et abiit in domum suam.**Et surrexit. Magna virtus, ubi sine mora imperium salus comitatur. Unde merito, qui aderant relictis blasphemiis stupentes, ad laudem convertuntur tantæ majestatis. 8 Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. 9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.††Vidit hominem. Hic probabilius videtur, quod prætermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem. In telonio. Græce, Latine vectigal. Matthæus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiæ accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit. Matthæum. Cæteri Evangelistæ propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit. Surgens. BED. Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum. 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus.‡‡In domo. Non dicit cujus, sed Lucas exprimit, etc., usque ad conversione pœnitentium ostenditur. Ecce multi publicani. Bonum præsagium: jam ejus exemplo multi convertuntur. Jam post se multos trahit, Apostolus et doctor gentium futurus. HIER. Publicanis et peccatoribus. Tertullianus dicit hos fuisse ethnicos, etc., usque ad præcepit: In viam gentium ne abieritis. Peccatores venientes discumbebant. Pœnitentes, exemplo Matthæi, veniam sperantes: unde Marcus dicit hic: quia multi sequebantur eum Marc. 2.. 11 Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?§§Quare cum publicanis. Omnis quæstio, etc., usque ad et omnia quæ gessit, saluti serviunt. 12 At Jesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.***At Jesus audiens, ait. Et susceptos pœnitentes amplius in fide confortat, et superbos ad humilitatis et pietatis gratiam provocat. Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Medicus est Christus, etc., usque ad Dei verbum recipiunt, esurire non possunt. 13 Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.†††Euntes autem dicite. Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Non enim veni vocure justos. Nonne Nathanæl, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur. 14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant?‡‡‡Discipuli autem tui non jejunant. Joannes, Marcus et Lucas, etc., usque ad gratiam et potestatem intelligas. 15 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt.§§§Nunquid possunt. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes, etc., usque ad sed ab omnibus terrenis. Lugere quandiu cum illis est sponsus. Hoc verbo exprimit illud jejunium, etc., usque ad postea jejunabunt, non lugebunt. Et tunc jejunabunt. Luctus de absentia sponsi, nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quandiu in carne cum discipulis conversatus est. Jejunabunt. A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim jejunium cum sit pars vitæ novæ, nondum eis convenit, qui per alia dediti sunt veteri vitæ. 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.*Nemo autem. Quasi dicat: Carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit. Tollit enim. Id est perfectio novæ vitæ quæ una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novæ debebatur. 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.†Neque mittunt. Eosdem discipulos veteribus utribus comparat, etc., usque ad in novitate sensus intus reformamur. 18 Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.‡Ecce princeps unus accessit. Marcus et Lucas dicunt archisynagogum, etc., usque ad cœpit remedium sperare et quærere. 19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. 20 Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.§Mulier quæ. Salutem Judæis paratam, spe certa præripuit gentilitas. Duodecim annis. Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat duodenis: quia ex quo Synagoga cœpit Deo famulari, cœpit gentilitas idololatria et peccato pollui. Accessit. Credidit, dixit, quia his tribus fide et opere omnis salus acquiritur. 21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.**Si tetigero. Fimbriam, non vestem. Quia non vidit in carne Dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui vel extremam partem verbi fide tangit. 22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.††Confide, filia. Credidit utique quæ petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide. 23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:‡‡Vidisset. Tibicines sunt carmen lugubre canantes. Hi sunt magistri mœrore suo subditos demulcentes, et turbam Judæorum adversus doctrinam Christi calcitrantium. Et turbam. Quia Synagoga lætitiam Dominicæ inhabitationis, etc., usque ad paruit in susceptione. 24 Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.§§Non est. Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest, dormit, tam in anima quam corpore. 25 Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella.***Et cum ejecta esset. Id est, cum reprobati essent irrisores, intravit in electorum mentes. Et tenuit manum. Nisi prius manus Judæorum, etc., usque ad secreta potest deleri pœnitentia. 26 Et exiit fama hæc in universam terram illam. 27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.†††Transeunte. Id est, de domo principis in tuam domum. Domus principis Synagoga est, sua domus cœlestis Jerusalem. Duo cæci, etc. Duo cæci, duo populi inscii, etc., usque ad idem factum, sed aliud simile. 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. 29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis. 30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. 31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.‡‡‡Hominem. Significat gentilem populum: vel omne genus hominum, quo ducto per prædicationem ad Christum, et ablata idololatria, confessus est Christum. Græce usitatius, sed tamen indifferenter, et mutus et surdus dicunt. 33 Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël. 34 Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum ejicit dæmones.§§§Pharisæi autem. In Pharisæis infidelitas Judæorum signatur. 35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. 36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. 38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
<- MATTHEUM 8MATTHEUM 10 ->