1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.*Attendite, etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre. 2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.†Cum ergo, etc. A toto in partes, ut exponat quæ bona non sint pro hominum laude facienda. Tuba canere. Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum. Ante te. Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis. Receperunt. A Deo cordis inspectore fallaciæ supplicium de quibus dicitur: Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis. 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:‡Nesciat. Sinistra, vitia: dextera, virtutes. Quod ergo agit virtus, nesciat elatio, vel vana gloria, seu aliquod vitium: sed lux rectæ operationis fuget tenebras peccati. 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.§In abscondito. In abscondito eleemosyna fit, quæ nullis miscetur tenebris: lux intus est, tenebræ extra. Videt in abscondito. Videre Dei est approbare. Illa autem tantum approbat quæ sunt abscondita, quæ extra sunt non placent ei neque approbat. 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.**Et cum oratis. Ad superiora conjungitur hæc sententia. Supra dixerat: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus; hic subdit: Et cum oratis. Non prohibet orare, sed in orando hypocritis similes esse. In angulis. Quasi absconsores precum, et tamen in plateis ut videantur, et per hoc amplior gloria. Allegorice. In angulo orat qui in abscondito se orare simulat: et tamen in platea cum famam captat. Anguli platearum sunt ubi via per transitum viæ ducitur, et quadrivium reddit. Non enim nefas est videri, sed appetere videri. Receperunt. In his non solum vera merces prava intentione evacuatur: sed vitium simulationis et irrisionis contra Deum augetur. 6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.††Tu autem. Hoc simpliciter intellectum, docet vanam gloriam mundi fugiendam. Sed magis videtur præcipi, ut, inclusa pectoris cogitatione labiisque compressis, oret Deum. Cubiculum autem est cordis secretum. Ostium, carnalis sensus per quem hæc exteriora improbe se ingerunt, et turbæ phantasmatum orantibus obstrepunt. Parum est ergo cubiculum intrare, si importunis cogitationibus ostium patet. Sed resistendum est carnali sensui, ut oratio spiritualis ex intimis cordis dirigatur ad Deum. Clauso ostio. Sensibus clausis, ne turbæ phantasmatum exteriorum occurrant. Vel ostium vocat amorem vel timorem hujus sæculi. Sicut enim omne bonum ex timore et amore est Dei, sic omne malum ex amore et timore sæculi. His clausis, id est ablatis, ora. CHRYSOST. Quid ergo, inquis? in Ecclesia non oportet orare? Et valde quidem, sed cum hac voluntate ut illum unum intuearis, qui habet donandi quod petieris potestatem. Ubique enim Deus, quo aliquid facias intuitu, spectat. Patrem. Quem intus habes per fidem; unde: Apud me oratio Deo vitæ meæ Psal. 41.. 7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.‡‡Orantes autem. Sicut hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est multiloquium, a quibus et cœpit. Hi enim exercendæ linguæ magis operam dant, quam menti mundandæ: ut hoc nugatorii officii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferant, putantes quod sicut orator judicem, ita et ipsi Deum flectere queant. CHRYSOST. Si paucis orandum est, cur parabolam proposuit Lucas ad montem semper esse orandum, etc., usque ad Si quidem et Christus et Paulus jussit breves, sed crebras fieri orationes ex paucis intervallis. CASS. Utilius censent (Patres) breves quidem orationes, sed creberrimas, etc., usque ad succincta brevitate vitemus. Putant enim. Putantes quod persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur: et quod nescit, verborum ambagibus doceatur. 8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.§§Nolite ergo assimilari eis. Non enim apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici. Quæ cum dicimus, non eum docemus, sed nos tempore orandi recordamur. Scit enim pater. Cur ergo scienti loquimur? Non ut nostræ faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus piæ devotionis obsequium. 9 Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.***Pater noster. BEDA. Inter cætera salutaria monita et divina, quibus consulit credentibus, formam orandi proposuit, etc., usque ad et hi sunt veri adoratores, qui Filii per gratiam adorant Patrem in spiritu et veritate. Nulla oratio magis spiritualis est quam illa quæ ex ore Filii, qui est Veritas, processit. Pater noster. Cui non timore, sed amore hæreditatis servimus. Dum Pater dicitur, de adoptione cogitemus, ut Patri pium affectum rependamus. Dum dicitur noster, fraternitatis admonetur, cum sit communis adoptio omnibus. Nemo dicat meus, quod proprie filio convenit, cui pater est per naturam. Unde alibi. Vado ad Patrem meum Joan. 7., specialiter per naturam: et vestrum, conjunctum per gratiam. Pater noster dicitur, quod commune omnibus, nemo dicat meus: quod solum Christo convenit, qui filius est per naturam; aliis conceditur communis gratia adoptionis. RAB. Monetur nobilis et dives non superbire, etc., usque ad Quid negabit filiis, qui jam dedit quod pater est? AUG. Nusquam invenitur præceptum populo Isræl, ut diceret: Pater noster, aut oraret, etc., usque ad si ab ejus mandatis non aberrarent. Sicut est illud: Filios genui et exaltavi Isa. 1., etc In cœlis. Spiritualibus, ut ad spiritualitatem in qua habitat, festinare discamus, et cœlestia ab eo quæramus. Sanctificetur nomen tuum. Videnda est harum distinctio septem petitionum. Nam cum vita nostra temporaliter agitur speraturque æterna, priora sunt, etc., usque ad liberatio enim facit liberos, id est, filios, ut dicamus spiritu adoptionis, Abba Pater. Amen, significat in omnibus his petitionibus indubitanter a Domino tribui quod petitur, si ultimæ conditionis pactum servare non negligimus. Unde subdit: Si dimiseritis, etc. Sanctificetur, etc. Hic spiritum sapientiæ oramus, ne a sanctificatione nominis primus in aliquo discrepemus: sed patris nomen in filiis moribus et vita ostendatur. Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur: quod petimus sanctificari. Non ut ipse sanctior sit, sed ut in nobis operetur augmentum suæ sanctificationis: nam sanctificatio filiorum nomini ejus attribuitur. Ita dicitur sanctificari sicut clarificari, et magnificari in nobis: Sanctificetur, id est, ita sicut est sanctum, habeatur hominibus: et ita innotescat illis Deus, ut non putent aliquid sanctius. 10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.†††Adveniat regnum tuum. Hic spiritus intelligentiæ petitur, quo mundatur cor ut Deus videatur. Duritia et potestas diaboli excluditur, et in futuro perfectius, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem, et tradetur regnum Deo Patri. Congrue sequitur, ut post adoptionem filiorum regnum petamus quod filiis debetur. Regnum Dei semper est: sed veniat, id est, manifestetur hominibus a quibus ut lux cæcis non videtur, quod nullus ignorare poterit, cum Filius judicare venerit. In quo regnabunt et sancti, ut dicitur, Percipite regnum quod vobis paratum Matth. 25., etc. Spiritu intelligentiæ regnum futurum ingredientibus declaratur, et munditia cordis attribuitur, per quam Deus ibidem regnans sicut est videbitur, ubi spiritus sapientiæ complebitur septima sanctificatio nominis ejus. In perfectione senarii adventus regni poscitur, ut curramus omnes in virum perfectum: deinde in eo quiescentibus sanctificetur ipse in nobis dum nos in illo sanctificamur. Ejus requiem jure poscimus in nobis sanctificari, ut perenniter in eo sanctificati requiescamus, in qua sanctificatione pax beatitudinis firmatur et plena sapientia donatur. Fiat voluntas tua. Hic petitur spiritus consilii, per quem voluntas Dei inquiritur, ut a nobis impleatur. Voluntas Dei in terris sicut in cœlo spiritu consilii regitur. Nobis etiam opus est spiritu consilii: ut voluntas Dei dirigatur in nobis, ut misericordes in re esse possimus. Voluntas Dei semper fit: sed oramus ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam suæ voluntati, quæ est sanctificatio nostra et vita æterna. Voluntas Dei est præceptorum ejus custodia. Sicut in cœlo. Sicut in angelis, ita in hominibus. Vel sicut justis, ita in peccatoribus conversis. Vel sicut in Christo, ita in Ecclesia. Vel sicut mente servio legi Dei, ita et in carne. Secundum spiritum cœlum, secundum carnem terra sumus. Oramus ergo ut sicut in cœlo, id est in spiritu, ita in terra fiat voluntas: ut caro et spiritus sit homo spiritualis de quo dicitur: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Nec tantum oratur ut bona velimus, sed fiat voluntas in nobis, ut vivamus tibi, non nobis. Hæc tria perfectius habentur in futuro, sed hic interim ex parte oramus, ut postea perfectius habeantur. Quatuor sequentia præsentis vitæ sunt præsidia. 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,‡‡‡Panem. Esuries justitiæ ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis. Ideo oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis: sine quo fame moreremur. Panis, corpus Christi est, vel verbum Dei, vel ipse Deus, quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias. Hic est panis vivus qui de cœlo descendit Joan. 6., cujus naturæ sublimitas super omnes substantias est. Nostrum. Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum. Supersubstantialem. Vel quotidianum. Quia qui edunt me adhuc esurient Eccl. 44.. Hic quotidianus, in patria æternus. Hic panis assidue per fidem et charitatem interius reficere debet: quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia præcepta, quæ semper sunt exercenda vel conservanda. 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.§§§Et dimitte, etc. Post cibum petit veniam peccatorum, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat, et ad vitam æternam perveniat. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra: spiritum scientiæ rogamus, quo delicta intelligimus, quæ sine spiritu scientiæ non intelliguntur. Scientia quippe ad usum temporalium pertinet, quæ virtus est, in vitandis malis et petendis bonis, ut nostra et aliorum contagia ploremus, bona cupiamus. Sicut. Ecce qua cautione constringimur, in qua etiam nos adinvicem ad misericordiam inflectit, et peccantibus in se veniam promittit, et nobis et per nos aliis veniam promittit. Culpæ veniam non debemus negare; unde: Cum oratis, remittite si quid habetis adversus aliquem: aliter enim Pater vester non dimittet vobis peccata vestra. Pecuniam alicui repetere conceditur, sed debita peccatorum petenti veniam nunquam juste negamus. 13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.]*Et ne nos inducas. Sed spiritu scientiæ illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymæ prosint rogamus: Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos, etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. Et ne nos, etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est. Sed libera nos a malo. Hæc una petitio, tantum continet quantum omnes superiores. Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. Sed libera nos. In illam quæ nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum. A malo, omni, visibili et invisibili. Hæc liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animæ et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur. 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.†Si enim dimiseritis. Formam imposuit qualiter velimus judicari. Unde indulgentibus coram Deo fiducia respondet impetrandi: exigentes vero, pœna remordet ultionis vel damnationis. 15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.‡Si autem non dimiseritis. Nulla excusatio relinquitur, quia unusquisque secundum hanc sententiam in futuro judicabitur. Ex hoc patet, quod unusquisque in sua infidelitate condemnatur. 16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.§Cum jejunatis. Postquam docuit quomodo orandum sit, docet de jejunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur. Nolite fieri. Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem. Bonum est jejunio pro peccatis tristes esse ad pœnitentiam, et humiliare animam nostram; unde: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies Psal. 50.. Sed tristitiam quæ pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: Nolite jejunare, sed addit: sicut hypocritæ, tristes. Exterminant. Id est, extra terminos humanæ conditionis obducunt. Sicut de nitore vestium jactantia est: sic de nimio squalore et macie. Demoliri est quasi dissipare: et venustatem vultus quasi ad nihilum redigere. Facies suas. Luctuosis sordibus in quibus etiam jactantia est: et magis sub specie religionis decipiunt. Nota non debere oves pelles suas deponere, sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt. 17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,**Unge caput tuum. Spirituali lætitia mentem refice diebus abstinentiæ: ut dilectionis odor fragret in operibus misericordiæ. Conscientiam lava lacrymis: ut sit munda coram Deo. Non enim sufficit opus misericordiæ sine munda conscientia: nec hoc sine illo. Palæstinis mos erat in festis caput ungere: ergo caput unge, id est, festivum et hilarem te exhibe: et mentem spirituali oleo refice: et de jejunio non quæras laudem exterius. Sed quia sic a sæculo averteris, coram Deo gaudeas: et sic faciem, id est cor, mundabis a sordibus: quibus remotis, Deum videre licebit. Unge caput tuum. Ecce nondum omnia in Novo Testamento ad litteram. Ridiculi enim essent in jejunio oleo delibuti: sed de spiritu amoris ejus, cujus passionibus debemus participare nos macerandum, mens debet inungi et non oleo adulationis: aliter vana sunt jejunia. Christus factus est unguentum nobis: quod effusum per passionem mortis Ecclesiam suam suo odore implevit. Ideo non alterius causa jejunare debemus: sed ejus perfusi spiritu per abstinentiam macerantes carnem ejus passioni participemus. Illo ergo ungamur: ut opera misericordiæ cumulentur: et charitas interius diffundatur: quia sine illo calix nostri jejunii non inebriatur affectu pietatis. Deo jejunat qui pro amore ejus se macerat et quod sibi subtrahit alteri largitur. 18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.††Et Pater tuus. Pater per fidem intus est: et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo jejunandum quo ipse videat. Et necesse est ut jejunans sic jejunet, ut ei placeat quem in pectore portat. 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.‡‡Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit. 20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.§§Thesaurizare autem. Quasi: Cum jejunatis aut aliquid boni operis agitis: ibi recondite ubi corruptio non possit accedere. In cœlo. Id est, omnem spem in cœlestibus ponite: fide gradientes, charitatem amplectantes. In cœlo, id est, in spirituali firmamento: quod non transit: Cœlum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. Si ergo cor est in cœlo, mundum est, quia munda sunt cœlestia. Si autem in terra volutatur, quomodo mundum est? id est, si quid agit ut terrena consequatur, quomodo mundum est? Si etenim illa in genere suo munda tamen sordescit res dignior dum inferiori miscetur: ut aurum argento, argentum plumbo. 21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.***Ubi enim est thesaurus. Si in terra, cor est deorsum; si in cœlestibus, cor est in Christo fixum. 22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.†††Lucerna. Prosequitur munditiam cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic charitas in fide. Cum fides cessabit, sola charitas lux erit. De exteriori, docet officium interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes illustrantur, ut reddant lucidum corpus. Item ad munditiam cordis per se hoc capitulum est, vel gratia priorum operum quæ palam apparent. Si fuerit oculus, etc. Si pura intentione, quæ potes bona agis, opera sunt lucis, etiamsi non ita hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quidquid agitur, etsi videatur rectum. Oculus unus et simplex est, scilicet charitas, quæ modo lucet in fide sicut in testa. 23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?‡‡‡Si autem oculus. Si intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est. Quia quod non est ex fide, peccatum est. Tenebrosum erit. Quandoquidem intentio sequens opus informat. Ergo si bona quæ agis, quia mala intentione fiunt, tenebræ sunt, quid ea quæ per se mala sunt, et mala intentione fiunt? Si ergo lumen. Intentio qua facimus quodcunque, quæ in nobis est nota, lumen dicitur; exitus vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago nescio utrum cedat ei bono an malo: et ideo tenebras vocat. Dicit ergo: Si intentio qua facis (quæ tibi nota est) appetitu temporalium sordidatur: quanto magis ipsum factum cujus dubius est exitus? quia etsi bene cedat alii, quod non bona intentione facis, nihil tibi proderit: quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi evenerit. 24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.§§§Nemo potest, etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in cœlo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli. Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus. Aut enim unum odio. Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli. AUG. Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica. Aut unum sustinebit. ID. Non quidem diligit: nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit. Alterum contemnet. Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui te oderunt Psal. 3., etc. Et mammonæ. Mammona, Syra lingua, divitiæ, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse dæmonis qui præest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum. 25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?*Ideo dico vobis, etc. Quia non potestis Deo servire et mammonæ. Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum sæculi et fiduciam futurorum toto sermone præcepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe æternorum, quia plures sunt quos amor præsentium et desperatio futurorum torpentes facit. In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quæ mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant. Animæ vestræ. Id est animalitati cui hæc necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere. Anima hic ponitur pro vita, quæ cibo sustentatur, ut ibi: Qui amat animam suam, perdet eam Joan. 12.. Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam æternam. Nonne anima? etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est. Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta. 26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?†Respicite. Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia cœlum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut jam in terris nil agant, sed sola contemplatione jam in cœlo degunt. De quibus dicitur: Qui sunt hi, qui ut nubes volant? Isa. 60., etc. Hæc exempla non prohibent providentiam ne laboret, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant. Et Pater vester. Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat: quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis? 27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?‡Quis autem vestrum, etc. Illi autem curam regendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire. 28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.§Et de vestimentis. Non quod laborare et providere hoc non deceat, sed omnis sollicitudo abjicienda est, et spes in Deo habenda est. Considerate lilia agri. Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo. 29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.**Quoniam nec Salomon, etc. Quæ purpura regum, quæ pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur operimentum florum, sicut dicimus: operuit istum rubor. 30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?††Si enim fenum agri. Si ista quæ ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat. Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30.. In clibanum mittitur. Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. Quanto magis vos, scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quæ nec de minimis certa est. Ideo et de æternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. Modicæ fidei. Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit. 31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?‡‡Nolite ergo solliciti, etc. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus. Nolite, etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta quærunt vel indumenta. Solliciti esse. Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem. 32 hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.§§Hæc enim omnia. Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? Gentes. Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. Scit enim. Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. Pater vester. Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet. 33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.***Quærite ergo. Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quærite regnum Dei, id est, præponite omnibus rebus cæteris. Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum: et ideo hæc omnia adjicientur, etiam non quærentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum. 34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.†††Solliciti. Timore, mœrore, et anxietate curarum, quæ mentem perturbant. In crastinum. AUG. In futurum, de præsentibus concedit: unde Apostolus: Nocte ac die operabamur ne quem gravaremus I Thes. 2.. De futuris quæ divina procurat ordinatio, non convenit, etc., usque ad quia ille qui hoc præcepit cui ministrabant angeli, propter hoc exemplum dandum loculos habuit: unde necessaria usibus præberet, quorum custos erat Judas. Dies. Non quem fecit Dominus, sed cui maledixit Job et Jeremias, scilicet quem diabolus invenit. Sufficit. Et quia cura præsenti mentes obruitur, non debet germinari malitia Dei.
<- MATTHEUM 5MATTHEUM 7 ->