Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,*Videns autem Jesus. AUG. Huic rei consentit Lucas dicens: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare Luc. 6., etc. Sed Lucas dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt: quod verius putatur quamvis idem utriusque simul possit videri factus. Ascendit. Docens suos ascendere nec in turba remanere: altiorem docturus justitiam, quam illam quæ est Scribarum et Pharisæorum. Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet prædicans præceptum Domini sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem sæculi plenius erudiret. Apostolos præeminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo. Sedisset. Sessio humanitatis per quam cognoscitur. Unde: Et mundus eum non cognovit, ante incarnationem. Accesserunt. Ut vicinius audiant, qui ad implendum animo properant. 2 et aperiens os suum docebat eos dicens:Et aperiens. Apertio oris profunditatem significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc monte Novum Testamentum in cordibus filiorum scribit, incipiens a beatitudine qui in monte Sinai Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens a terrore. AUG. Sermonem quem locutus est Dominus noster in monte, sicut in Evangelio, etc., usque ad, Omnis qui audit verba mea hæc et faciat, assimilabo eum viro sapienti Matth. 7.. 3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.Beati. GREG. NYSS. Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quæ, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus ærumna. Beati pauperes. Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate. HIER. Beati pauperes spiritu. Quia non necessitas sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad sicut initium sapientiæ timor Domini, sic paupertas est principium beatitudinis. CHRYSOST. Pauperes spiritu sunt humiles et contriti corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat beatos. 4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.§Beati mites. Mites sunt qui malis moribus dominantur: perfecta virtus est morum possessio. THEOPH. Mites sunt, non qui prorsus non irascuntur, etc., usque ad sic doctrina viri per patientiam dignoscitur. Possidebunt terram. AUG. Illam terram ego credo de qua in Psalmo dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium Psal. CLXI. 5 Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.**Beati qui lugent. Pro suis vel aliorum peccatis, qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab irriguo superiori est ex desiderio cœlestis patriæ. Ille lavat præsentes sordes, hic accendit acrius æternorum amatores. Qui autem peccata deposuit, mores mansuetudine correxit, flevit etiam, jam potest esurire et sitire justitiam, quod prius non poterat. Hæc virtus sine spiritu fortitudinis non impletur: quia per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus. Beati qui lugent. Restat post prædicta ruinarum colluvionem luctu purgare. Luctus pro peccatis vel pro desiderio cœlesti consolationem meretur et non alius. Hi scientiæ spiritu illustrantur, ut sciant quibus malis involvantur. HILAR. Lugentibus non orbitates, aut contumelias, aut damna mœrentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia ærumnosis, hæc sedula in cœlo consolatio præparatur. 6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.††Beati qui esuriunt. Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiæ. Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Hæc justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiæ lumen est misericordia, misericordiæ virtus justitia; hæc misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia. 7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.‡‡Beati misericordes. Misericordia nascitur de præcedentibus, quia si præcesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit: Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est Luc. 6., id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur. 8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. 9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.§§Beati pacifici. RAB. Pacifici sunt qui omnes motus animi componunt et rationi subjiciunt, quia his nihil repugnat qui similes patri, etc., usque ad cum autem Deus erit omnia in omnibus, tunc beatitudo adoptionis dabitur. 10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.***Beati qui persecutionem. In prædictis septem est perfectionis ostensio et probatio. Qui prædicta habent, pati possunt persecutionem: et recte tenet prædicta quæ accepit qui pro eis paratus est mori. 11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:†††Beati estis cum maledixerint. Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad præsentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), prædicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: Vos estis sal terræ, vos estis lux mundi; ut ex tristibus humilitatem, ex lætis acciperent consolationem. Maledixerint. Antiqua translatio habet: Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint. Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam cœli optat, non timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum lætatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quærit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. Mentientes. Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit: Propter me, quia aliquando falsa dicuntur, quod accedit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur. 12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.‡‡‡Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces æterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem. Sic enim persecuti, etc. Temperat exemplo rigorem passionis. Tribus modis fit persecutio: odio cordis, dictis, factis. 13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.§§§Vos estis sal terræ. Hic jam ostenditur apostolorum officium, scilicet quod sunt sal terræ et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos, qui prædictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis, debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina, et vitæ suæ exemplo. Sal, salus a corruptione. Unde propheta: Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extrema terræ. Quod si sal, etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius evangelista ait) nec terræ utilis est quam suo injectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur, et in hæc verba ridetur: Hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare. Si sal evanuerit Luc. 4.. Id est, si timore vel cupidine doctor saporem sapientiæ omiserit, per quem fatuitas ejus emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod sequitur, omnibus magistris: Ad nihilum valet ultra, etc. In fine de omnibus concludit sic: Nisi abundaverit justitia, etc. Et conculcetur ab hominibus. Sanctus et verus minister Christi, etsi a malis ridetur, conculcari non potest, quia mente fixus in cœlo manet. 14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,*Vos estis lux mundi. Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina: vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet, scientia non caret. Lux mundi. Alia causa est quare non debent deficere: quia illuminati a Christo verbo et exemplo: quocunque illati mundanis lucem fidei et scientiæ debent ministrare. Et sicut (quia sunt sal) debent corruptionem pellere: sic et tenebras (quia lux sunt) fugare. Non potest civitas, etc. Quia apostoli fundamenta sunt, apte civitas dicuntur. Supra montem. Locus montem justitiæ innuit, qui excelsus est, quo propalamini ne vos abscondatis. Non enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi; ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro justitia pugnando defendite: quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis. 15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.Neque accendunt lucernam. Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est, non ideo data est doctrina prædicationis ut celent eam et subjiciant servituti corporis, dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subjiciant, ut per vocem et cætera corporis officia lux excellentior cæteris appareat. Unde dicitur I Cor. 9.: Castigo corpus meum, etc. Vel, Christus lucernam accendit, dum testam humanæ naturæ flamma suæ divinitatis implevit: quam nec credentibus abscondit, nec modio, id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed super candelabrum, id est, Ecclesiam fidem suæ incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri, qui in domo, id est, Ecclesia sunt vel mundo. Unde subdit: Sic luceat, etc. Candelabrum. Sicut lucerna Christus, candelabrum crux est, super quam erat levandus. Candelabrum Ecclesia, quæ verbum vitæ præsentis bajulat. 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.Sic luceat, etc. Et hæc omnia ita agite, ut non finem boni operis in laudibus hominum constituatis. Ut videant, etc. Opera requiro, ut videantur, et sic doctrina confirmetur: et hoc non ad gloriam vestram. 17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.§Nolite putare. Postquam hortatus est omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni solvere legem, sed adimplere, vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat. 18 Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.**Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur. 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.††Qui ergo solverit, etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisæos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quæ nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, prætereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi. Minimus vocabitur, etc. In regno cœlorum minimus vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus minimus sed omnes magni. Qui autem fecerit. Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus: sed facit quod docet. Soli enim factores legis justi sunt apud Deum Rom. 2.. 20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.‡‡Dico autem vobis. Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quæ prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere. Nisi, etc. Id est, non solum minima legis præcepta impleveritis, sed et ea quæ addo: quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam hæc plenius aguntur quæ præmissa sunt ad inchoationem: quia qui non videt mulierem ad concupiscendum eam, nec fornicatur: nec occidit qui non irascitur. Justitia vestra. Justitiam Pharisæorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter præcepta: seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta. 21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.§§Audistis, etc. Exponit quæ est justitia Pharisæorum, quam qui adimplet non statim magnus, sed aliquem gradum conscendit. 22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.***Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit. 23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:†††Si ergo offers munus tuum. Explanat ampliorem justitiam ostendendo quod si non licet fratri irasci, multo minus in animo retinere quod in odium quærat converti. Si quidquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus. Si ergo offers. Secundum litteram hoc absurdum est. Est ergo in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est, psalmus, hymnus, oratio, et hujusmodi, nisi sit innixum non est Deo placiturum. Et ibi, etc., id est, cum in corde (quod est templum interius) tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te, quem tu læsisti. Si enim ipse te læsit, non ipse, sed tu habes adversus eum: nec tunc oportet te veniam petere, sed dare sicut vis tibi dimitti. 24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.‡‡‡Relinque ibi, etc. Non ait refer: quia quod recte offertur immutari non licet. Sed relinque, donec placabilius offeras: non enim munus repellit, sed charitatem proximi quærit, sine qua nemo ad charitatem Dei pervenit. Unde: Prius charitatem proximo exsolvat qui munus suum Deo placere optat. Vade. Non pedibus, sed animo humiliter ei prosternas in conspectu illius cui oblaturus es. Vel petendo veniam si præsens est. Offeres. Hoc ex spiritu pietatis quo mitis fit, et divinum verbum pie intelligit, intelligendo obedit, et ad implendum cor erigit. 25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.§§§Esto consentiens. Sicut jam præcepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus sæculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes Rom. 12.. Et pro consentiens ex Græco habetur benignus vel benevolus. Cito, ne differas in crastinum: Dum es in via, dum adhuc licet operari. Si fratrem læsisti, reconciliare ei. Si adversarius exstiterit, esto benevolus, ut fiat amicus. In via cum eo. Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via sæculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum Psal. 118.. Ne forte tradat. Sic temperavit, ut pœnitentiæ locum non afferret: putaretur enim, quod si obiisset adversarius et non posset ei in via esse benevolus, necessario judici traderetur. Sed et locum pœnitentiæ reliquit, et impœnitentem judici tradidit, dicens: Judex tradat te ministro. Tradat, id est, causa sit cur tradaris in manus Christi, cui Pater omne judicium dedit. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania. 26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.*Novissimum quadrantem. Id est, minuta peccata, quia nihil erit impunitum. Vel per quadrantem novissimum, significantur terrena peccata, quia prima pars mundi cœlum; secunda, ær; tertia aqua; quarta, novissima terra. Ergo donec reddas novissimum quadrantem, id est, donec luas peccata quæ de terra contraxisti. 27 Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.Audistis. RAB. Adhuc qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere Marc. 11.. Addit: quantum debeat abundare, etc., usque ad quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur. Viderit mulierem. BEDA. Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est, etc., usque ad quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur. Ad concupiscendum. Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas, sed occasio: quod passio dicitur, quæ est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel iræ, vel amoris. Passio est animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator. ISID. Si contemplatio vertitur in tædium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam: quia melius est per activam salvari, quam per contemplativam perire. 28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.Erue eum. Ad litteram nullum membrum erui præcipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui sinister dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus vel removendus: et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus. Projicitur, cum ex toto annihilatur, nec intrare permittitur. 30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.§Dextera manus tua. Prospera operatio, vel aliquis adjutor strenuus intra vitæ negotia: qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo præciso salvari, quam cum illo damnari. Abscinde eam, etc. Si quis hoc prædicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quidquid in oculo mentis de via justitiæ et morum probitate nos subvertit, et quidquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur. In gehennam. Nomen gehennæ in veteribus non invenitur: sed prius a Domino ponitur. Cujus nominis occasio est. Idolum Baal fuit juxta Jerusalem ad radicem montis Moria ubi Silœ fuit. Hæc vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et locus in ea idolis consecratus: populus autem Isræl adeo insanivit, ut relicto templo ibi immolarent, et filios suos incenderent dæmoniis. Et dicebatur locus iste Gehennon, id est, vallis Ennon. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur polyandrum, id est, tumulus mortuorum: hujus ergo loci nomine futura supplicia designantur. 31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.**Det illi. AUG. Scripsit Moyses in Deuteronomio, quod si uxor non placet viro propter aliquam fœditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit, etc., usque ad sicut diligit inimicum, non in hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus. CHRYSOST. Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, etc., usque ad quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus. 32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.††Causa fornicationis. Quia in hoc fides castitatis et connubii rumpitur: et ille non facit eam mœchari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit. Fornicationis causa. Feminæ, quæ fornicata est, vel viri ne fornicetur, scilicet si uxor cogat ad idololatriam, vel ad avaritiam, vel ad alias illicitas concupiscentias. Non enim fornicatio est tantum stupri, sed generaliter quæ a lege Dei aberrare facit. Et qui, etc. CHRYSOST. Non dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor. 33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.‡‡Reddes autem. Si jurare contigerit: per Creatorem jurabis: non per creaturam. Hoc enim per quod jurat quilibet veneratur: hoc amat, hoc timet. Ideo lex præcipit ut non juretur nisi per Deum. Ego autem, etc. Docet nil tam vile in creaturis quod quis pejerare debeat, dum a summo usque ad imum, juramentum vetat, id est, a cœlo usque ad capillum. In Deum pejerare convincitur, cujus thronus est cœlum, et cujus est quidquid est. Per cœlum. Illi vel cœlum plus aliquid suspicabantur, vel per illud jurantes non putabant se juramento teneri: ideo sententiam sic temperat, ut et cœlum creatura Dei credatur, non plus aliquid: et quia thronus ejus est perjurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum ejus. Qui ergo per creaturam jurat, illi debet juramentum qui eam creavit et regit, nec alii recte putatur reddi. Non juremus per creaturas ut veneremur eas ultra quam debemus per eas, ut viles existimemus, ut scilicet cum per eas juremus nihil jurare putemus. Neque per terram. Alii per salutem Pharaonis, qui Dei judicio positus est in infimis. Non est potestas nisi a Deo Rom. 13.: et in hoc Deum juras. Neque, etc. Quod non est tuum opus, sed Dei: et ita in minimis Deum jurando perjurium incurrere potes. Qui per caput jurat, illi debet cujus figura et potestas in eo manet. 34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: 35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: 36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.§§Quia non potes, etc. Hæc prædicta cum sint ardua et difficilia, nemo sine spiritu fortitudinis servat. Compellit ad perfectionem, dum tollit jurandi occasionem. 37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.***Est, est; non, non. Ideo bis dicit, ut quod ore dicis, operibus probes. Quod verbis negas, factis non comprobes vel confirmes. Non penitus jurare prohibuit, sed occasione perjurii. Quod perfectius est docuit ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus jurat, ut fidem persuadeat: Ecclesia etiam pro fœdere pacis ac fidei suos jurare concedit. Sed Christus quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum resecavit. Veritas Evangelii juramentum non recipit, sed alterius infirmitas id cogit, dum veritati non credit. A malo est. Non quidem malum, quia etsi non bonum, tamen necessarium, sed a malo est, non tuo sed illius a quo cogeris jurare, id est, ab infirmitate illius quæ malum est. 38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.†††Audistis. AUG. Lex modum ultionis instituit: oculum pro oculo. Quod si dici potest, etc., usque ad sed pro dilectione justitiæ, justum pro injusto, quod est bonum pro malo, quod etiam judex facit. Quod dicit, oculum pro oculo, dentem pro dente: non alterum vult tollere, sed utrumque conservare, dum minatur talionem. Quam etiam cum modo facit, ut injuriam vindicta non transeat: et hæc est pacis inchoatio, et quasi justitiæ incœptio. 39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:‡‡‡Non resistere. Justitia legis rudes instruit in initio justitiæ, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quæ ducit homines ad regnum) est non resistere malo: Non resistere: ut ipse idem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde Matth. 11.. Et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala Psal. 7.. Jerem. Et maxillam dedi percutienti Thren. 3.. Ecce idem Dominus legis et Evangelii. Præbe illi. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? Alteram. CHRYSOST. Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causæ appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas. 40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:§§§Et ei qui, etc. Consilium est antequam contendas. Licet quidem infirmis sua repetere, sed non contendere. Lucas econverso: Qui aufert vestem, etiam tunicam noli prohibere. Quod non de his solis, sed de omnibus temporalibus faciendum est. Tunicam tuam. Vel, tunica est anima, quam si quis perdere noluerit, dimittat pallium, id est, corpus ad martyrium. Spiritualiter, doctor tunicam tollit, cum interiora vitia facit confiteri, ut est invidia, superbia, et hujusmodi. Ille addit: Et pallium; qui et exteriora, ut furtum et fornicationem, non erubescit confiteri. 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.*Mille passus. Hoc est iter sabbati, quo designatur perfectio spiritualis: quia non licet in sabbato servile opus facere. Alia duo. Vadit et alia duo qui dum corpore tantum in servitutem redigitur, spiritu et anima, id est ratione et voluntate, redigi est paratus. 42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.Da ei. Quæ honeste et juste possunt dari. Si deest facultas, da affectum verbo vel obsequio. Da ei. Ita, scilicet, ut nec tibi noceat, nec alii: pensanda est enim justitia. Ita enim omni petenti dabis, et si non id quod petit, sed melius cum injuste petentem correxeris. Et volenti. Duo genera præstandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat, non vult commodare, quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc jubet, retribuit. Dicit ergo: Ne avertaris, id est, nec alienes voluntatem tuam. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9., sic et spiritualis doctor verbi divini fœnus auditoribus debet accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere, et a Deo mercedem sperare. 43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.Audistis. Qui legem implere venit, in fine ad charitatem plenam perducit, quæ est impletio legis. Odio habebis. Forsitan intelligendum est juxta hoc quod supra: Oculum pro oculo, etc. Vel subtrahendo officia humanitatis. 44 Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:§Diligite. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis iræ facit filios Dei; unde sequitur: Ut sitis fiili. Adoptio filiorum sola charitate acquiritur. Benefacite. Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiæ bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quæ non dicuntur voto optantium, sed spiritu prævidentium. Orate. AUG. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos pœniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno fœdere nobis socientur. 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.**Filii. Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem. Patris. Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas. Qui solem. Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, Sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et de pluvia doctrinæ propheta dicit: Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum Amos. 4., etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quæ de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quæ de munere ejus accepimus? 46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?††Publicani. Exactores Romanorum, quos Judæi sic vocant, quia de republica curam gerebant. Dicuntur et nomen traxisse a Publio Romano rege, qui prius eos ordinavit. 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?‡‡Et si salutaveritis. Si pro his tantum oraveritis, qui aliqua affinitate vobis sint conjuncti, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Oportet fratres diligere, et humiliter salutare: sed parum est. 48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.§§Perfecti. In charitate Dei et proximi. Cumulus perfectionis diligere etiam inimicos, et orare pro illis, sicut et Christus fecit.

<- MATTHEUM 4MATTHEUM 6 ->