1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.[a] 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.[b] 3 Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.[c] 4 Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.[d] 5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,[e] 6 et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7 Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. 8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,[f] 9 et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.[g] 10 Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.[h] 11 Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.[i] 12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam:[j] 13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:[k] 14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: 15 [Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium:[l] 16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.][m] 17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.[n] 18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),[o] 19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.[p] 20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.[q] 21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.[r] 22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.[s] 24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:[t] 25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.[u]
<- MATTHEUM 3MATTHEUM 5 ->