17
1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum:*Et post dies, etc. Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum. Petrum. Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiæ divinæ ascribens contra superbiam vitæ, quæ solet oriri ex virtutibus. 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.†Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis. 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.‡Et ecce. Quales vel quid locuti, Lucas dicit: Visi in majestate, et dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem Luc. 9., id est, passionem et resurrectionem. Significant oracula, etc., usque ad quod si Petrus, videns glorificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio, ut nunquam velit ab ejus intuitu secerni, quid putandum est de his qui Divinitatem videre meruerunt. 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.§Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.**Et audientes discipuli ceciderunt in faciem. Altiorem enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem. Timuerunt, vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt. 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.††Surgite, etc. Pulso metu, doctrina datur, quo manente non audiretur. 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.‡‡Levantes autem oculos, etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quæ velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur. Nisi solum Jesum. Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium. 9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.§§Nemini dixeritis nisi, etc. Ne gloria futuri regni præostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret. 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?***Quod Eliam oporteat, etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse. 11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.†††Tunc intellexerunt, etc. Ex indicio passionis suæ quam sæpe dixerat, et præcursoris sui quam completam videbant. 14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.‡‡‡Et cum venisset. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem. 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.§§§Et obtuli, etc. Latenter accusat discipulos, cum sæpe impossibilitas curandi non vitio curantium, sed eorum qui curandi sunt, proveniat. 16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.*Respondens. Non tædio superatus, qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus ægroto contra sua præcepta agenti. 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.†Et increpavit. Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judæos arguit infidelitatis. Unde addit: Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo dæmonium. Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus. 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? 19 Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.‡Propter incredulitatem. Ecce quando non exaudimur, non est impossibilitas præstantis, sed culpa deprecantis. Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset quam tribulata, magis et magis calesceret. Sicut granum sinapis. Fidem perfectam grano sinapis comparat, quæ sit in facie humilis, et in pectore fervens: vilis videntibus, et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quod intus habet ostendit. 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.§Hoc autem genus. Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quæque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram Dei in nos hoc remedio posse placari. Nisi per orationem. Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: Sine intermissione orate I Thess. 5.. 21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:**Filius hominis. Semper lætis miscet tristia, ut cum venerint quasi prævisa minus moleste ferantur. 22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.††Et contristati. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire. 23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?‡‡Et cum venissent Capharnaum. Per Augustum Cæsarem Judæa facta est tributaria, etc., usque ad utrum reddat tributa, an contradicat Cæsari. 24 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?§§Quid tibi videtur. Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quæ eo absente gesta sunt. Reges terræ. Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam. 25 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.***Ergo liberi, etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno. 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.
<- MATTHEUM 16MATTHEUM 18 ->
- a Et post dies, etc. Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum. Petrum. Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiæ divinæ ascribens contra superbiam vitæ, quæ solet oriri ex virtutibus.
- b Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.
- c Et ecce. Quales vel quid locuti, Lucas dicit: Visi in majestate, et dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem Luc. 9., id est, passionem et resurrectionem. Significant oracula, etc., usque ad quod si Petrus, videns glorificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio, ut nunquam velit ab ejus intuitu secerni, quid putandum est de his qui Divinitatem videre meruerunt.
- d Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.
- e Et audientes discipuli ceciderunt in faciem. Altiorem enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem. Timuerunt, vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt.
- f Surgite, etc. Pulso metu, doctrina datur, quo manente non audiretur.
- g Levantes autem oculos, etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quæ velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur. Nisi solum Jesum. Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium.
- h Nemini dixeritis nisi, etc. Ne gloria futuri regni præostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.
- i Quod Eliam oporteat, etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.
- j Tunc intellexerunt, etc. Ex indicio passionis suæ quam sæpe dixerat, et præcursoris sui quam completam videbant.
- k Et cum venisset. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.
- l Et obtuli, etc. Latenter accusat discipulos, cum sæpe impossibilitas curandi non vitio curantium, sed eorum qui curandi sunt, proveniat.
- m Respondens. Non tædio superatus, qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus ægroto contra sua præcepta agenti.
- n Et increpavit. Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judæos arguit infidelitatis. Unde addit: Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo dæmonium. Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus.
- o Propter incredulitatem. Ecce quando non exaudimur, non est impossibilitas præstantis, sed culpa deprecantis. Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset quam tribulata, magis et magis calesceret. Sicut granum sinapis. Fidem perfectam grano sinapis comparat, quæ sit in facie humilis, et in pectore fervens: vilis videntibus, et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quod intus habet ostendit.
- p Hoc autem genus. Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quæque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram Dei in nos hoc remedio posse placari. Nisi per orationem. Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: Sine intermissione orate I Thess. 5..
- q Filius hominis. Semper lætis miscet tristia, ut cum venerint quasi prævisa minus moleste ferantur.
- r Et contristati. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.
- s Et cum venissent Capharnaum. Per Augustum Cæsarem Judæa facta est tributaria, etc., usque ad utrum reddat tributa, an contradicat Cæsari.
- t Quid tibi videtur. Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quæ eo absente gesta sunt. Reges terræ. Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.
- u Ergo liberi, etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.